DE REBVS BELLICISPRAEFATIOOELESTI semper instinctu, felicis reipublicae uestrae con-moditas sacratissimi principes, opportunis est suggeren-da temporibus, ut diuina consilia, diuinis successibus conualescant. Vnde pro ingenij facultate unum capitulumde Largitionum utilitate in hoc libello composui, non quòdListud tam immensae utilitati sufficiat, sed ut ex hoc medio-critatis meae documento praemisso, in reliquis utilitatis possit fides osten-di. Proinde ne promissioni fides accommodata, uelut fallacem in posterumgrauet: pro conscientia ueritatis ipse mihi poenam praemij loco si promissiosecus cesserit posco: ne me laus prosequatur, cum abunde sit in hac parte,indignationem pro audacia declinare. Sed fas erit reipub. praesulem à priuato desiderata cognoscere, cum rerum utilitas interdum eum lateat inquirentem. Ergo nonnunquam inuitandi sunt, qui nec te quicquam sentire fuerint appro-bati. Nam ut ait optimus Orator, ad illum maior pars hominum decurrit,quem ingenio natura donauerit. In qua re est considerare semper, quid unus-quisque magis sentiat quàm loquatur. Constat enim apud omnes, quod necsumma nobilitas, nec opum affluentia, aut subnixae tribunalibus potesta-tes, aut eloquentia literis adquisita, consecuta est utilitates artium, in quibusetiam amorum continetur inuentio: sed ingenij tantummodo magnitudo,quae uirtutum omnium mater est, naturae felicitate subnixa, quod quidemsine personarumw electione uidemus accidere. Nam cum Barbarae nationesneque facundia polleant, aut dignitatibus illustrentur, minime tamen à reruminuentione, natura opitulante habentur alienae. Quamobrem clementissimiPrincipes, qui gloriam bonae opinionis perpetua felicitate diligitis, qui Romano nomini debitos affectus propagatis in filios, respicere dignemini,quae nostris sensibus comoda prouidentia diuinitatis intulerit. Vniuersisigitur seu militiam clementiae uestrae tractantibus, seu ocio priuato contentis, uel terrae cultoribus, siue negociatoribus mercium lucra tractantibus, proseculi uestri felicitate gaudentibus: consequimini ex hoc opere commoda singulorum, quorum species diuersis titulis opportunis quibusque locis oratiosubiecta testabitur. Referemus enim quemadmodum remissa tributorummedietate in robur proprium prouinciarum cultor habeatur. Vnde etiamratione exactionum cessante contumelia, limitum solitudinem erectis ca-strorum munitionibus incola securus illustret: Quo etiam pacto auri argentique modus sine dantium poena duplicetur: uel quo argumento extra solitamlargitatem, cumulatus honoribus miles exultet. His etiam adnectenda cre-didimus, quae bellorum necessitatibus terra uel mari in adquirendis uicto-rijs procurentur. Ex quibus fastidij leuandi gratia, pauca machinarum inuenta referemus. Docebimus igitur, uelocissimu Liburnae genus decem naui-bus
181