Buch 
Notitia Vtraqve Cvm Orientis Tvm Occidentis Vltra Arcadii Honoriiqve Caesarvm Tempora / [Vorw. und Hrsg.: Sigismundus Gelenius]
Entstehung
JPEG-Download
 

ALTERCATIOCalamitatis fabula. Mancipium mortis. Vitae mora. Quo fortuna saepe suosludos facit. HAD. Quid est fortuna? EPIC. Vt matrona nobilis, quę in ser-uos se impingit. HAD. Quid est fortuna? EPIC. Sine iudicio proxima meta,alienorum bonorum casus, Ad quem uenit, splendorem ostendit, A quorecedit, umbram facit. HAD. Quot sunt autem fortunae? EPIC. Tres. Vnacaeca quae ubilibet se impingit. Et alia insana, quae concedit, cito aufert. Tertia surda, quae miserorum preces non exaudit. HAD. Quid sunt dij? EPIC.Oculorum signa, Mentis numina. Si metuis, timor est, Si contines, religioest. HAD. Quid est sol? EPIC.splendor orbis, qui tollit & ponit diem, perquem scire nobis cursum horarum datum. HAD. Quid est luna? EPIC. Diei adiutrix,Noctis oculus, Fax tenebrarum. HAD. Quid est coelum? EPIC. Culmen immensum. HAD. Quid est coelum? EPIC. Aer mudus. HAD. Quid sunt stellae? EPIC.Fata hominu. HAD. Quid sunt stellae? EPIC. Litora gubernatorum. HAD. Quidest terra? EPIC. Horreum Cereris. HAD. Quid est terra? EPIC. Cellarium uitae.HAD. Quid est mare? EPIC. Iter incertum. HAD. Quid est nauis? EPIC. Domuserratica. HAD. Quid est nauis? EPIC. Vbilib et hospitium. HAD. Quid est nauis?Numina Neptuni, Anni cursuum tabellarium. HAD. Quid est Nauta? EPic.Amator Pelagi, Firmi desertor, Contemptor uitae, mortisque, Vndae cliens.HAD. Quid est somnus? EPIC. Mortis imago. HAD. Quid est nox? EPIC.Laboranti requies, grassanti lucrum. HAD. Quid est culcitra? EPIC. Insom-nis uolutatorium. HAD. Quare genus nuda pingitur? EFIC. Nuda Ve-nus picta, nudi pinguntur amores. Quibus nuda placet, nudos dimittato-portet. HAD. Quare Venus Velcano nupta est? EPIC. Ostendit amoremardore incendi. HAD. Quare Venus straba est? EFIC. Quia prauus est a-mor. HAD. Quid est amor? EPIC. Otiosi pectoris molestia, In puero pu-dor, In uirgine rubor, In foemina furor, In iuuene ardor, In sene risus, In de-risore delicti, nequities est. HAD. Quid est deus? EPIC. Qui omnia tenet.HAD. Quid est sacrificeium? EPIC. Delibatio. HAD. Quid est sine societa-te? Epic. Regnum. HAD. Quid est regnum? EPIC. Pars deorum. HAD.Quid est Cęsar? EPIC. Publicę lucis caput. HAD. Quid est senatus? EPIC.Ornamentum urbis, splendor ciuium. HAD. Quid est miles? EFIC. Mu-rus imperij, Defenser patriae, Gloriosa seruitus, Potestatis indicium. HAD.Quid est Roman? EPIC. Fons imperij orbis terrarum, Mater gentium, Reipossessor. Romanorum contubernium, Pacis aeternae cosecratio. HAD. Quidest uictoria? EFIC. Belli discordia, Pacis amor. HAD. Quid est pax? EPIC.Tranquilla libertas. HAD. Quid est forum? EPIC. Templem libertatis, Are-na litigantium. HAD. Quid sunt amici? EPIC. Statuae aureae sunt. HAD. Quidest amicus? EFIC. Pomo citreo similis, foris beatus, nam intra pe-ctus acidum occultat malo. HAD. Quid sunt para-siti? EPIC. Qui tanquam piscesadescantur.FINIS.

201