Buch 
C. Plinii Secundi historiae mundi libri XXXVII
Entstehung
Seite
600
JPEG-Download
 

600 C. PLINII NATVRALIS

bus ſacrata lege pugnantibus, pectoralibus eorum ocreisq;& galeis. Amplitudo tantaeſt, ut conſpiciatur à Latiario loue. Reliquijs limæ ſuam ſtatuã fecit, quæ eſt ante pedes ſimulacri eius. Habent in eodem Capitolio admirationem& capita duo, quæ P. Lentulusconſul dicauit: alterum à Charete ſupradicto factum:alterum fecit Decius, comparationein tantum uictus, ut artiſicium minime probabilis artificis uideatur. Verum omnem amplitudinem ſtatuarum eius generis uicit ætate noſtra Zenodorus, Mercurio facto in ciuitate Galliæ Aruernis, per annos decem, Hs cc Cc manipretio. poſtquam ſatis ibi ar/tem approbauerat, Romam accitus eſt à Nerone, ubi deſtinatum illius principis ſimula/chrum coloſſum fecit c.x. pedum longitudine, qui dicatus Solis uenerationi eſt, damna/-

tis ſceleribus illius principis. MIirabamurin officina non modo ex argilla ſimilitudinẽ in/io

ſignem, uerum& ex paruis admodum ſurculis, quod primũ operis inſtar fuit. Ea ſtatuaindicauit interiſſe fundendi æris ſcientiam, cum& Nero largiri aurum argentumq; para-tus eſſet,& Zenodorus ſcientia ſingendi cælandiq; nulli ueterum poſtponeretur. Statuã

Aruernorũ cum faceret,prouinciæ Vibio Auito præſidente, duo pocula Calamidis ma-

nu cælata, quæ Caſsio Syllano auunculo eius præceptori ſuo Germanicus Cæſar adamata donauerat, æmulatus eſt, ut uix ulla differentia eſſet artis. Quantoq́; maior in Zenodoro præſtantiafuit, tanto magis deprehendi æris obliteratio poteſt.Nobilitates ex ære operum& artificum cccæxvI. Cap. VIII

S Ignis quę uocant Corinthia, pleriq; in tantum capiuntur, ut ſecum circumferant, ſicut

Hortenſius orator ſphingem Verri reo ablatam. Propter quam Cicero illo iudicio in 20

altercatione neganti ei ſe ænigmata intelligere, reſpõdit debere, quoniam ſphingem do/mi haberet. Circumtulit& Nero princeps Amazonem, de qua dicemus: Et paulo anteC. Ceſtius conſularis ſignum, quod ſecũ etiã in pręlio habuit. Alexandri quoq; Magnitabernaculum ſuſtinere traduntur ſolitæ ſtatuæ, ex quibus Iante Martis ultoris ædemdicatæ ſunt᷑, totidem ante regiam. Minoribus ſimulachris ſignisq; innumera propè artificum multitudo nobilitata eſt. Ante omnes tamen Phidias Athenienſis, Ioue Oſympiæfacto, ex ebore quidem: ſed& ex ære ſigna fecit. Floruit autem olympiade LxXXXII cir/

citer ccc noſtræ urbis anno. Quo eodem tempore æmuli eiusfuere Alcamenes, Critias,

Neſtocles, Hegeas. Et deinde olympiade LXXXVII. Agelades, Callon, Poclycletus,

Phragmon, Gorgias, Lacon, Mycon, Pythagoras, Scopas, Perelius. Ex his Polycletus, 30

diſcipulos habuit Argium, Aſopodorum, Alexim, Ariſtidem, Phrynonem, Dinonem,Athenodorũ, Dameam Clitoriũ, Myronẽ Lycium. Nonageſimaquinta olympiade floruere Naucydes, Dinomedes, Canachus, Patrocles. Centeſima ſecũda Polycles, Cephi-ſodotus, Leochares, Hypatodorus. Cẽteſima quarta Praxiteles, Euphranor. Centeſimaſeptima Echion, Therimachus. Centeſima quartadecima Lyſippus fuit,& cum eo Ale/-xander Magnus. Item Lyſiſtratus& frater eius Sthenis, Euphronides, Soſtratus, Ion,Silanion.In hoc mirabile, quod nullo doctore nobilis fuit ipſe. Diſcipulos habuit Zeu/xim& Iadem. Centeſima uiceſima Eutychides, Euthycrates, Lahippus, Cephiſodotus,Timarchus, Pyromachus. Ceſſauit deinde ars, ac rurſus olympiade cẽteſimaquinquage/

ſima quinta reuixit,cum fuere longe quidem infra prædictos, probati tamen, Antheus, 40

Calliſtratus, Polycles, Athenæus, Callixenus, Pythocles, Pythias, Timocles. Ita diſtin/ctis celeberrimorũ ætatibus inſignes raptim trãſcurrã, reliqua multitudine paſsim diſperſa. Venere autẽ& in certamen laudatiſsimi, quanq́; diuerſis ætatibus geniti, quoniã fece/rant Amazonas:quæ cum in templo Epheſiæ Dianæ dicarentur, placuit eligi probatiſsi/mam ipſorum artificum qui præſentes erãt iudicio, cum apparuit eam eſſe, quam omnesſecundã a ſua quiſq; iudicaſſent: Hæc eſt Polycleti, proxima ab ea Phidiæ, tertia Cteſilæ,quarta Cydonis, quinta Phragmonis. Phidias, præter IJouem Olympium, quem nemoxæmulatur, fecit& ex ebore æque Mineruam Athenis, quæ eſt in Parthenone aſtans. Exære uero, præter Amazonem ſupradictam, Mineruã tam eximię pulchritudinis, ut à for

ma

1