IN PLINII NATVRALEM
adhibita ſocietate, nominum quoq; cum hominum miſerijs.) Caſtigauimus ex fide manu deſcriptorum, Vnde partium debilitas, ſocietate nominum quoq; cum hominum miſerijs. Idqaues corticis ſono experiuntur.) Adde caui. aues caui corticis ſo.exp. Quapropter& gran-do in ijs cauſis intelligi debet,& carbunculatio, quod pruinarum iniuria euenit. Deeſt cõiunctio&.& quod pruinarũ iniuria euenit.Sunt enim tria diuerſa mala. Naſcitur hoc malumtempore humido& lento.) Lege, tepore humido. Quod araneum uocant.) quod particu-lam ſcriba de ſuo adiecit. Legendum(araneum uocant)per parentheſin. Idem peccatum ſcri-barum& alijs locis, nec in hoc ſolo autore, deprehendere licet. Ibi autem& in reliquis partibus.) Male detracta eſt coniunctio, cum ſcriptum ſit: Et ibi autem& in reliquis partibus.Intereunt pleraq; exciſa ſtirpe.) Lego,& fiſſa ſtirpe. Olfactrix enim intelligitur,& tangieam odore mirum in modum.) Vetus ſcriptura mollius, Olfatrix enim intelligitur,& tangi-odore mirum in modum. Cap.xxv Inter uitia arborum eſt& prodigijs locus.) Et hicneſcio quis tres primas huius capitis uoces fini præcedentis aſſuerat. Cap. xxvI Autũno uaria.& hoc eſt ex natura ſoli.) Scribo, uaria,& ex natura ſoli. Cæterũ maiore in parte orbis etiam pluuia aut in omni aqua ſeri& arari non conuenit.) Antiqua lectio manuſeri-ptorum uoluminum:etiam pluuias autumni aquas eriuari conuenit. quod ſane aptius ad pręcedentia de Hiſpanorum uindemijs uerba quadrat. In Sulmonenſi Italiæ agro Fabiano.)Lege addendo, in Sulmonenſi Italiæ agro, pago Fabiano. Tanto magis ſi niues ſcateant.)Quis unquam uel uidit uel legit niues Icatere? Vſqueadeo nihil referre purant iſti quem ſer-monẽ etiã facundiſſimis autoribus affingant. Scribi debet, ſi niues iaceant. Cap. xxviI.Et ab ima parte circumforato defluens pituita abſtrahatur.) Abſtergeatur, nõ abſtrahatur.Similis ſtercoratio. Gaudẽt ea&c.) Melius.Similis fimi ratio. Gaudent ea,&6 reliqua. Eoanno uiolenta, proximo dulcia futura.) Lege uinolenta. De punicis loquif. Cap. XxXvIII.Multi talpas amurca necant.) Lege addendo. Multi& has& talpas.& has. ſ. formicas, qua-rum mentio proxime præcedit. VItimo uerſu legendum: cuius rei rationem quoq; eodemuolumine tradidit.
EX LIBRO DECIMNOOCTAVO Cap. 1 1 1
Enebris quoq;& ipſarum noctium quieti inuidentium gemitu.) Neſcio quis detraxit“ uerbum minime hoc loco ſuperuacaneũ. Legendũ enim Tenebris quoq; ſuis&c.Cap.qII. Pilumni qui pilum piſtrinis inuenerunt.) Lego, inuenerat. eſt enim paternuscaſus Pilumni, ſicut mox Piſonis. Et unus tãtum apud autores Latinos memorat᷑ Pilumnus,qui ob hoc ipſum inuentũ ſuũ à priſcis cõſecratus eſt. Ludos boum cauſa celebrãtes, bupe-
tios uocabãt.) Vetus ſcriptura, bubetios. Noxaãue duplionemue decerni.) Antiqui cod. noxiamue.& ſic alibi quoq;. Marci quidẽ Curij poſt triumphos.) Manius eſt uerũ prænomẽhuius Curij. Et quidẽ ut tradit Norhanus nudo.) In huius libri indice, ubi recenſet Pliniusquos autores ſequatur, nullus eſt Norbanus:& in manuſcriptis exemplaribus tantum eſt:&quidem ut traditur nudo, nulla omnino Norbani in hoc loco mẽtione. D. Syllanus fapien-tiæ cõpoſitiſſimæ. Quos ſequeremur prætexuimus in hoc uolumine.) Hæc duo uerba ſapientiæ compoſitiſſimæ neq; apte cohærent Syllano,& alioqui ſunt deprauata. Incorrupta lectioeſt hæc. Sapientes uero complures, quos ſequentes prætexuimus in hoc uolumine. Aliquotinquit reges& duces ſcripſerunt de agricultura, ſapientes uero. i philoſophi complures.Cap. VI. Nouiſſimus uillam in Miſenenſi poſuit C. Marius ſepties conſul, ſed peritiacaſtrametandi, ſicut comparatus ei in cæteris etiam Sylla felix, quos cæcos fuiſſe di cere conuenit. Nec iuxta paludes ponendam eſſe, neq; aduerſo amne.) Næ hic caſtigaror magno conatu magnas nugas attulit. Nunc uide germanam lectionem. ſic ut comparatos ei cęteros etiamSylla Felix cæcos fuiſſe diceret. Cæcos ideo, quòd cum Marius nouiſſimus in Miſenenſi uil-lam ædificaret, tamẽ commodiſſimo eam ſitu poſuit, quem alij præoccupare neglexiſſent obimperitiam eligendi.Id teſtimonium eo grauius fuit, quia ab inimico prolatum. poſtea ſequitur, Conuenit nec iuxta pal.&c. Non fraudabo magnitudine hac quoq; ſua Cn. Pompeiũ.)Vera lectio: non fraudando magnitudine hac quoq; ſua Cn. Pompeio, Qua locutione per ſe-ptimum caſum cum ſæpe Plinius utatur, tamẽ caſtigatores fere ſemper mutare eam aufi ſunt.Omnium ſententijs abſolutus itaq; eſt. Profecto opera non impenſa cultura conſtat.) Di-ſtinguendum aliter hoc modo. Omnium ſententijs abſolutus. lItaq; eſt profecto, opera nõ im-penſa cultura conſtat. EFruteta igni optime tolluntur.) Lego frutecta. Sic enim à frutice fru-tectum denominatur, ſicut a carice carectum. Humidum agrum foſſione concidi.) Melius,foſſis cõcidi. Foſſas aurẽ retuſis locis apertas relinqui, in ſolutiore terra ſepibus firmari, imbricibus ac ſupinis lateribus procumbere.) Male tractato loco ſuccurrimus auxilio uererumcodicum hoc modo. Foſſas autem cretoſis locis apertas relinqui, in ſolutiore rerra ſepibus firmari ne procidant, aut ſupinis lateribus procumbere. hæc lectio longe eſt planior. Cretoſumenim ſolũ opponit ſolutiori,& pro natura terræ foſſas alia atq; alia latera habere debere præ-cipit.