LVCR.P rincipium hinc cuius nobis exordia sumet:N ullam rem è nihilo gigni diuinitus unquam.Quippe ita formido mortaleis continet omneis:Quod multa in terris fieri, coeloque tuentur:Quorum operum causas nulla ratione uidereP ossunt: ac fieri diuino numine rentur.Quas ob res, ubi uiderimus, nil posse creariDe nihilo: tum, quod sequimur, iam rectius indeP erspiciemus: & unde queat res quaeque creari:E t quo quaeque modo fiant opera sine diuûm.N am si de nihilo fierent: ex omnibus rebusO mne genus nasci posset: vil semine egeret.E mare primum homines, è terra posset oririS quamigerum genus, et uolucres: erumpere coeloA rmenta, atque aliae pecudes: genus omne ferarum1 noerto partu culta, ac deserta tenerent.N ec fructus ijdem arboribus constare solerent:S ed mutarentur: ferre omnes omnia possent-Quippe ubi non essent genitalia corpora cuique:Qui posset mater rebus consistere certa:At nunc, seminibus quia certis quaeque creantur:I nde enascitur: atque oras in luminis exit:M ateries ubi inest cuiusque, & corpora prima.A tque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni-Quod certis in rebus inest secreta facultas.P raeterea, cur uere rosam, frumenta caloreV ites autumno fundi suadente uidemus?S i non certa suo quia tempore semina rerumCum confluxerunt: patefit quodcunque creatur:Dum tempestates adsunt: & uiuida tellus
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten