104T. LVCRETII CARI DE RE-RVM NATVRA Li-BER SEXTVS.Rimae frugiferos foetus mortalibus aegrisDididerunt quondam praeclaronomine athenae:Et recreauerunt uitam: legesquerogarunt:E t primae dederunt solatia dulcia uitae:Cum genuere uirum tali cum corde repertum:O mnia ueridioo qui quondam ex ore profudit.C uius & extincti propter diuina repertaD iuulgata uetus iam ad coelum gloria fertur.N am cum uidit hic, ad uictum quae flagitat usus,O mnia iam fermè mortalibus esse parata:Et, per quae possent uitam consistere tutam:D iuitijs homines, & honore, & laude potentersA ffluere: atque bona gnatorum excellere fama:N ec minus esse domi cuiquam tamen auxia corda:A tque animi ingratis uitam uexare querelisC ausam, quae infestis oogit seruire querelis:I ntellexit: ibi uitium uas efficere ipsum:O mniaque illius uitio corrumpier intus:Quae collata foris, & commoda cunque uenirent:P artim quod fluxum, pertusumque esse uidebat:V t nulla posset ratione explerier unquam:P artim quod tetro quasi conspurcare saporeO mnia cernebat: quaecunque receperat intus.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten