Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
5r
JPEG-Download
 

LIB. I.Conficeret: nisi materies aeterna teneretI nter se nexu minus, aut magis indupedita.T actus enim leti satis esset causa profecto:Quippe ubi nulla forent aeturno corpore: quorumContextum uis deberet dissoluere quaeque.A t nunc, inter se quia nexus principiorumD issimiles constant: aeternaque materies est:I ncolumi remanent res corpore: dum satis acrisVis obeat pro textura cuiusque reperta. NHaud igitur redit ad nihilum res ulla: sed omnesD issidio redeunt in corpora materiai. iP ostremo, pereunt imbres: ubi eos pater aetherI n gremium matris terrai praecipitauit.At nitidae surgunt fruges: ramique uirescuntA rboribus: crescunt ipsae foetuque grauantur.H inc alitur porro nostrum genus, atque ferarum:H inc laetas urbes pueris florere uidemus:E rondiferasque nouis auibus canere undique syluas.H inc feßae pecudes per pinguia pabula laetaCorpora deponunt: et candens lacteus humorV beribus manat distentis: hinc noua prolesArtubus infirmis teneras lasciua per herbasL udit, lacte mero menteis perculsa nouellas.H aud igitur penitus pereunt quaecunque uidentur.Quando alid ex alio reficit natura: nec ullam265 R em gigni patitur, nisi morte adiuta aliena.Nunc agesis quoniam docui nil posse creariD e nihilo: neque item genita ad nihilum reuoatri:N equa forte tamen coeptes diffidere dictis:Quod nequeunt oculis rerum primordia cerni: