HerrnLIB. I.I onium glaucis aspergit litrus ab unde:A noustoque fretu rapidum mare diuidit unders,I taliae terrarum oras a finibus eius.Hic est uasta charybdis: & hic aetnaea minanturM urmura flammarum rursum se colligere iras:F aucibus eruptos iterum ut uis euomat igneis:A d coelumque ferat flammai fulgura rursum.Quae cum magna modis multis, miranda uideturG entibus humanis regio: uisendaque fertur,R ebus opima bonis, multa munita uirum ui-N il tamen hoc habuisse uiro praeclarius in se,N ec sanctum magis, & mirum, carumque uidetur-Carmina quin etiam diuini pectoris eiusV ociferantur & exponunt praeclara reperta:V tuix humana uideatur stirpe creatus.Hic tamen, & supra quos diximus, inferioresP artibus egregie multis, multoque minores,Quanquam multa bene, ac diuinitus inuenientesE x adyto tanquam cordis responsa dedereS anctius, & multo certa ratione magis, quàmP ythia: quae tripode ex Phoebi, lauroque profatur:P rincipijs tamen in rerum fecere ruinas:E t grauiter magni magno cecidere ibi casu.Primum quod motus exempto rebus inaniC onstituunt: & res molleis, rarasque relinquunt,Aera, solem, ignem, terras, animalia, fruges:N ec tamen admiscent in eorum corpus inane.D einde quod omnino finem non esse secandisCorporibus faciunt: neque pausam stare feagori:N ec prorsum in rebus minimum consistere quicquam.
13