Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
25r
JPEG-Download
 

LIB. II25C amporum complent belli simulachra cientes:F ulgur ibi ad coelum se tollit: totaque circumA ere rendescit tellus: subterque uirum uiE xcitur pedibus sonitus: clamoreque montesIcti reiectant uoces ad sydera mundi:E t circumuolitant equites: mediosque repenteT ransmittunt ualido quatientes impete campos.Et tamen est quidam locus altis montibus: undeS tare uidentur: & in campis consistere fulgar.Nunc age iam deinceps cinctarum exordia rerum,Qualia sint: & quàm longe distantia formis,P ercipe multigenis quàm sint uariata figuris.Non quo multa parum simili sint praedita forma:S ed quia non uulgo paria omnibus omnia constaͤt.N ec mirum nam cum sit eorum copia tanta:V t neque finis (uti docui) neque summa sit ulla:D ebent nimirum non omnibus omnia prorsumEsse pari filo: similique affecta figura.P raeterea, genus humanum, mutaeque natantesS quamigerum, pecudes, & laeta arbusta, feraeque,E t uariae uolucres, laetantia quae loca aquarumC oncelebrant circum ripas, fonteisque, lacusque:E t quae peruulgant nemora auia peruolitantes:Horum unum quoduis generatim sumere perge:I nuenies tamen inter se distare figuris.N ec ratione alia proles oognoscere matrem,N ec mater posset prolem: quod posse uidemus:N ec minus, atque homines inter se nota cluere.N am saepe ante deûm uitulus delubra decoraThuricremas propter mactatus concidit aras,