Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
27r
JPEG-Download
 

LIB IIQuapropter longe formas distare necesse estP rincipijs: uarios quae possint edere sensus.D enique quae nobis durata, ac spissa uidentur:H aec magis hamatis inter sese esse necesse est:E t quasi per ramos alte compacta teneri.I n quo iam genere in primis adamantina saxaP rima acie constant, ictus contemnere sueta,E t ualidi silices, ac duri robora ferri,A eraque, quae claustris restantia uociferantur.I lla quidem debent ex leuibus, atque rotundisEsse magis, fluido quae corpore liquida constant.N anque papaueris haustus, item est facilis quod aquarum,N ec retinentur enim inter se glomeramina quaeque:E t procursus item in procliue uolubilis extat.O mnia postremo quae puncto temporis cernisD iffugere, ut fumum, nebulas, flammasque, necesse est,S i minus omnia sunt è leuibus, atque rotundis:At, non esse tamen perplexis indupedita:P ungere uti possint corpus, penetrareque saxa:N ec tamen haerere inter se: quod quisque uidemusS ensibus esse datum: facile ut cognoscere possisN on e' perplexis, sed acutis esse elementis.S ed quod amara uides, eadem quae fluuida constant:S udor uti maris, est minime mirabile habendum.N am quod fluuidum est, è leuibus, atque rotundisE st: at leuibus, atque rotundis mista dolorisCorpora: nec tamen haec retinere hamata necessum:S cilicet esse globosa tamen, cum equalida constent:P rouolui simul ut possint, & laedere sensus.Et quo mista putes magis aspera leuibus essed 3