Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
31v
JPEG-Download
 

LVCR.N am sua cuique cibus ex omnibus intus in artusCorpora descendunt: connexaque conuenienteisE fficiunt motus. at contra aliena uidemusR eijcere in terras naturam: multaque caecisCorporibus fugiunt è corpore percita plagis:Quae neque connecti cuiquam potuêre: neque intraV italeis motus consentire: atque imitari.S ed ne forte putes animalia sola teneriL egibus his: quaedam ratio discriminat omnia.N am ueluti tota natura dissimiles suntI nter se genitae res quaeque ita quanque necesse estDissimili constare figura principiorum.Non quo multa parum simili sint praedita forma:S ed quod non uulgo paria omnibus omnia constent,S emina cum porro distent: differre necesse estI nterualla, uias, connexus, pondera, plagas,Concursus, motus: quae non animalia solumCorpora seiungunt: sed terras, ac mare totumS ecernunt: coelumque à terris omne retentant.N une age dicta meo dulci quaesita laboreP ercipe: ne forte haec ex albis alba rearisP rincipijs esse, ante oculos quae candida cernis:Aut ea, quae nigrant, nigro de semine nata:N eue alium quemuis quae sunt imbuta colorem,P ropterea gerere hunc credas: quod materiaiCorpora consimili sint eius tincta colore.N ullus enim color est omnino materiaiCorporibus, neque par rebus, neque denique dispar:I n quae corpora si nullus tibi forte uideturP osse animi iniectus fieri, procul auius erras.