LVCR.C ontinnoid fieri ut candens uideatur, & album.Quod si coeruleis constarent aequora pontiS eminibus: nullo possent albescere pacto.N am quocunque modo perturbes: coerula quae sint,N unquam in marmoreum possunt migrare colorem.S in alio, atque alio sunt semina tincta colore:Quae maris efficiunt unum, purumque nitorem:V t saepe ex alijs formis, uarijsque figurisE fficitur quiddam quadratum, unaque figura est:C onueniebat, uti in quadrato cernimus esseD issimileis formas: ita cernere in aequore ponti,A ut alio in quouis uno, puroque nitoreD issimileis longe inter se, uariosque colores.P raeterea, nihil officiunt, obstantque figuraeD issimiles: quo quadratum minus esset in illis.A t uarij rerum impediunt, prohibentque colores:Quo minus esse uno possit res tota nitore.Tum porro quae ducit, et ut illicitum hoc tribuamus.P rincipijs rerum, nonnunquam causa colorisO cidit: ex albis quoniam non alba creantur:N ec quae nigra cluent, de nigris: sed uariantur.Quippe & enim multo procliuius exorienturC andida de nullo, quàm nigro nata colore:Aut alio quouis, qui contra pugnet, & obstet.P raeterea, quoniam nequeunt sine luce coloresEsse: neque in luce existunt primordia rerum:S cire licet quàm sint nullo uelata colore.Qualis enim caecis poterit color esse tenebris?L umine qui mutatur in ipso: propterea quodRecta, aut obliqua percussus luce refulget:pluma
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten