LVCR.1 llud in his igitur rebus meminisse decebit:N on ex omnibus omnino quaecunque creant res,S ensile, & extemplo me gigni dicere sensus:S ed magni referre, ea primum quantula constent,S ensile quae faciunt: & qua sint praedita forma,M otibus, ordinibus, posituris: denique quae sint.Quarum nil rerum in lignis, glebisque uidemus.E t tamen haec cum sunt quasi putrefacta per imbreis:V ermiculos pariunt: quia corpora materiaiA ntiquis ex ordinibus permota noua reConciliantur ita: ut debent animalia gigni.D einde ex sensilibus qui sensible posse creariConstituunt: porro ex alijs sentire sueti.M ollia quae faciunt: nam sensus iungitur omnisVisceribus, neruis, uenis, quaecunque uidemusMollia mortali consistere corpore creta.S ed tamen esto iam posse haec aeterna manere:N empe tamen debent, aut sensum partis habere:Aut similia totis animalibus esse putari.A t nequeant per se parteis sentire necesse est:N anque alios sensus membrorum respuit omners-N ec manus a nobis potis est secreta, neque ullaCorporis omnino sensum pars sola tenere.L inquitur ut totis animalibus assimilentur:V itali ut possint consentire undique sensu.Qui poterunt igitur rerum primordia dici?E t leti uitare uias? animalia cum sint?Atque animalibus sint mortalibus una, eademqueQuod tamen ut possint, ab coetu, concilioque,N il facient praeter uulgum, turbamque animantum.
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten