Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
41r
JPEG-Download
 

LIB. IIIQuamuis multa quidem sapientum turba putarunt:S ensum animi certa non esse in parte locatum:V erum habitum quendam uitalem corporis esse:H armoniam graij quam dicunt: quod faciat nosViuere cum sensu nulla cum in parte siet mens-V t bona saepe ualetudo cum dicitur esse:Corporis & non est tamen haec pars ulla ualentis:S ic animi sensum non certa parte reponunt.Magnopere in quo mi diuersi errare uidentur.S aepe utique in promptu corpus, quod cernitur, aegrú:Cum tamen ex alia laetamur parte latenti.E t retro fit, ubi contra sit saepe uicissim:Cum miser ex animo laetatur corpore toto:N on alio pacto, quàm si pes cum dolet aegri:In nullo caput interea sit forte dolore.P raeterea, molli cum somno dedita membra:E ffusumque iaaet sine sensu corpus onustum:E st aliud tamen in nobis, quod tempore in illoM ultimodis agitatur: & omneis acipit in seL aetitiae motus & curas cordis inanes.Nunc animam quoque ut in membris oo gnoscere possisEsse: neque harmoniam corpus retinere solere:P rincipio fit, uti (detracto orpore multo,S aepe tamen nobis in membris uita moretur.A tque eadem rursus cum corpora pauca calorisD iffugere: forasque per os est editus aer:D eserit extemplo uenas: atque ossa relinquit.N oscere ut hinc possis, non aequas omnia parteisCorpora habere: neque ex aequo fulcire salutem:S ed magis haec, uenti quae sunt, calidique uicporis