Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
49r
JPEG-Download
 

LIB. IIIT egmine, & eiectis extra uitalibus auris,D resolui sensus animi fateare necesse est,A tque animam: quoniam coniuncta est causa duobus,D enique, cum corpus nequeat perferre animaiD issidium: quin in tetro tabescat odore:Quid dubitas, quin ex imo, penitusque coortaE manarit uti fumus diffusa animae uis?A tque ideo tanta mutatum putre ruinaConciderit corpus penitus: quia mota loco suntF undamenta foras animae: manantque per artusP erque uiarum omneis flexus, in corpore qui sunt:A tque foramina: multimodis ut noscere possisD ispertitam animae naturam exisse per artus:E t prius esse sibi districtam corpore in ipso:Quàm prolapsa foras enaret in aeris auras.Quin etiam fineis dum uitae uertitur intra:S aepe aliqua tamen è causa labefacta uidetur:Et quasi supremo languescere tempore uultus:Molliaque exangui cadere omnia corpore membra.Quod genus est animo malefactum cum perhibetur:A ut animam liquisse ubi iam trepidatur: & omnesE xtremum cupiunt uires reprendere uinclum-Conquassatur enim tum mens, animaeque potestasO mnis: & haec ipso cum corpore collabefiunt:V t grauior paulo possit dissoluere causa.Quid dubitas tandem, quin extra prodita corpusI mbecilla foras in aperto, tegmine dempto,N on modo non omnem possit durare per aeuum:S ed minimum quoduis nequeat consistere tempus?N ec sibi enim quisquam moriens sentire uidetur