Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
63v
JPEG-Download
 

LVCR.Atque patefecit: quas ante obserat ater:Continuo rerum simulachra adaperta sequuntur:Quae sita sunt in luce: lacessuntque ut uideamus.Quod contra facere in tenebris à luce nequimus,Propterea: quia posterior caliginis aerC rassior insequitur: qui cuncta foramina complet:O bsiditque uias oculorum: ne simulachraP ossint ullarum rerum coniecta moueri.F it quoque despeculo in speculum ut tradatur imago:Quinque etiam, sex ue ut fieri simulachra suerint:N am quaecunque retro parte interiore latebunt:I nde tamen, quamuis torte, penitusque remotaO mnia: per flexos aditus educta liœbitP Juribus haec speculis uideantur in aedibus esse.V adeadeo è speculo in speculum translucet imago:E t cum leua data est, fit rursum, ut dextera fiat:I ndeque retorsum redit, et conuertit eodem.Quinetiam, quaecunque latuscula sunt speculorumAssimili lateris flexura praedita nostri:D extera ea propter nobis simulachra remittunt:Aut quia de speculo in speculum transfertur imago:I nde ad nos elisa bis aduolat: aut etiam quodCircumagitur, cum uenit imago: propterea quodF lexa figura docet speculi conuertier ad nos.Quadratasque procul turres cum cernimus urbis:Propterea fit, uti uideantur saepe rotundae:A angulus obtusus quia longe cernitur omnis:S iue etiam potius non cernitur: ac perit eiusP laga: nec ad nostras acies illabitur ictus:Aera per multum quia dum simulachra feruntur: