Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
65r
JPEG-Download
 

LIB. IIIII nteriectaque sunt terrarum millia multa:Quae uariae retinent gentes, & secla ferarum.A t coniectus aquae digitum non altior unumQui lapides intersistit per strata uiarum:D espectum praebet sub terras impete tanto:A terris quantum coeli patet altus hiaus:N ubila despicere, & coelum uideare uidere,Corpora mirando sub terras abdita coelo.D enique, ubi medio nobis equus acer adhaesitF lumine: & in rapidas amnis despeximus undas:S tantis equi corpus transuersum ferre uideturV is: & in aduersum flumen contrudere raptim.E t quocunque oculos traiecimus: omnia ferri,Et fluere assimili nobis ratione uidentur.Porticus aequali quamuis est denique ductu:S tansque in perpetuum paribus suffulta columnis:L onoa tamen parte ab summa cum tota uidetur:P aulatim trahit angusti fastigia coniTecta solo iungens, atque omnia dextera leuis:D onec in obscurum coni conduxit acumen.I n pelago nautis ex undis ortus, in undeisS ol fit uti uideatur obire: & condere lumen:Quippe ubi nil aliud nisi aquam, coelumque tuentur.N e leuiter credas labefactari undique sensus.A t maris ignaris in portu clauda uidenturN auigia aplustris fractis, obnitier unders.N am quaecunque, supra rorem salis, edita pars estR emorum, recta est: & recta superne gubernaclaQuae demersa liquore obeunt, refracta uidenturO mnia conuerti: sursumque supina reuerti: