Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
66r
JPEG-Download
 

LIB IIII66Qui capite ipse suo instituit uestigia retro-E t tamen hoc quoque uti concedam scire: ad ipsumQuaeram, cum in rebus ueri nil uiderit ante:V inde sciat, quid sit scire, & nescire uicissim:N otitiam ueri quae res, falsique crearit:E t dubium certo quae res differre probarit.I nuenies primis ab sensibus esse creditamN otitiam ueri: neque sensus posse refelli.N am maiore fide debet reperirier illud,S ponte sua ueris quod possit uincere falsa.Quid maiore fide porro, quàm sensus haberiD ebet? an ab sensu falso ratio orta ualebitDicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?Qui nisi sint ueri, ratio quoque falsa fit omnis.A n poterunt oculos aures reprendere? an auresT actus? an hunc porro tactum sapor arguet oristA n confutabunt nares? oculi ue reuinent?Non (ut opinor) ita est: nam seorsum cuique potestasDiuisa est: suauis cuique est: ideoque necesse est:I d, quod molle sit, et gelidum, feruens ue uideri.E t seor sum uarios rerum sentire coloresE t quae cunque coloribus sint coniuncta necesse est.S eorsus item sapor oris habet uim: seorsus odoresN ascuntur: seorsum sonitus: ideoque necesse estN on possint alios alij conuincere sensus.N ec porro poterunt ipsi reprendere sese:A equa fides quoniam debebit semper haberi:Proinde quod in quoque est his uisum t perre, uerum est.E t si non poterit ratio dissoluere causam:Cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procil sint