Ed.D iditur, & rarae perplexa foramina linguae:H aec ubi leuia sunt manantis corpora suci:S uauiter attingunt, & suauiter omnia tractantHumida linguai circùm sudantia templa.A t contra pungunt sensum, lacerantque coorta,Quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.D einde uoluptas est è succo fine palati.Cum uero deorsum per fauces praecipitauit:N ulla uoluptas est: dum diditur omnis in artus.N ec refert quicquam, quo uictu corpus alatur:D ummodo quod capias concoctum fidere possisA rtubus: & stomachi humectum seruare tenoremN une, alijs alius cur sit cibus ut uideamus,E xpediam: quare ue alijs quod triste, & amarum est:Hoc tamen esse alijs possit praedulce uiderim.T antaque in his rebus distantia, differitasque est:Vt quod alis cibus est, alijs fuat acre uenenum.E st utique: ut serpens hominis quae tacta saliuisD isperit: ac sese mandendo conficit ipsa.P raeterea, nobis ueratrum est acre uenenum:At capris adipes, & coturniabus auget.1 d quibus ut fiat rebus oognoscere possis:P rincipio meminisse decet, quae diximus ante:S emina multimodis in rebus mista teneri.P orro omnes, quaecunque cibum capiunt animantes:Vt sunt dissimiles extrinsecus: & generatimExtima membrorum circùm caesura coercet:Proinde ex seminibus constant: uariantque figura.Sumina cum porro distent: differre necesse estI nterualla, uiasque, foramina quae perhibemus:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten