LIB. IIII7.P raeterea tum rarescit quoque corpus: & aerS alicet ut debet, qui semper mobilis extat:Per patefacta uenit: penetratque foramina largus:E t dispergitur ad parteis ita quasque minutasCorporis. hinc igitur rebus fit utrinque duabus,C orpus ut, ac nauis uelis, uentoque, feratur.N ec tamen illud in his rebus mirabile constat:T antula quod tantum corpus corpuscula possuntC ontorquere: & onus totum conuertere nostrum.Quippe etenim uentus subtili corpore tenuisT rudit agens magnam magno molimine nauim:E t manus una regit quantoulis impete euntem:A tque gubernaclum contorquet quolibet unum.M ultaque per trocleas, & tympana pondere magnoC ommouet, atque leui sustollit machina nisu.N une quibus ille modis somnus per membra quietemI rriget: atque animi curas è pectore soluat:S uauidicis potius, quàm multis uersibus edam,P aruus ut est cycni melior canor ille, gruum quàmC lamor in aetherijs dispensus nubibus austri-T u mihi da tenues aureis, animumque sagacem:N e fieri negites, quae dicam, posse: retroqueVera repulsanti discedant pectore dicta:T u te met in culpa cum sis, ne cernere possis.P rincipio somnus fit, ubi est districta per artusV is animae: partimque foras eiecta recessit:E t partim contrusa magis concessit in altum:D issoluuntur enim tum demum membra: fluuntqueN am dubium non est, animai quin opera sitS ensus hic in nobis: quem cum sopor impedit esse:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten