LIB. IIII74B rachia, palpebraeque cadunt: popliterque cubantiS aepe etiam summittuntur: uiresque resoluunt.D einde cibum sequitur somnus: quia quae facit aer,H aec eadem cibus, in uenas dum diditur omnis:E fficit: & multo sopor ille grauissimus extat,Quem satur, aut lassus rapias: quia plurima tum seCorpora conturbant magno contusa labore.F it ratione eadem coniectus porro animaiAltior, atque foras eiectus largior eius,E t diuisior inter se, ac districtior intus.E t quo quisque ferè studio defunctus adhaeret:Aut quibus in rebus multum sumus ante morati:Atque in qua ratione fuit contenta magis mens:I n somnis eadem plerunque uidemur obireC ausidici causas agere: & componere leges:I nduperatores pugnare: ac praelia obire:N autae contractum cum uentis degere bellum:N os agere hoc autem: & naturam quaerere rerumS emper: & inuentam patrijs exponere chartis.C aetera sic studia, atque artes plerunque uidenturI n somnis animos hominum frustrata tenere.E t quicunque dies multos ex ordine, ludisAssiduas dederint operas: plerunque uidemus,Cum iam destiterint ea sensibus usurpare:At reliquas tamen esse uias in mente patenters:Qua possint eadem rerum simulachra uenire.P er multos itaque illa dies eadem obuersanturA nte oculos: etiam uigilantes ut uideanturCernere saltanteis, & mollia membra mouenters:E t citharae liquidum carmen, chordasque loquenters
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten