78LIB. IIIIE t pecudes, et equae maribus subsidere possent:S i non ipsa quod illorum subito ardet abundansNatura: & uenerem salientum laeta retractant.Non ne uides, subito quos mutua saepe uoluptasV inxit, ut in uinclis communibus excrucientur.I n triuijs quin saepe canes discedere auenters,D iuersi cupide summis ex uiribus tendunt:Cum interea ualidis ueneris compagibus haerent:Quod facerent nunquam: nisi mutua gaudia nossent:Quae iacere in fraudem possent: uinctosque tenere.Quare etia atque etiam (ut dico) est communis uoluptas.E t commiscendo cum semen forte uirileF oemineum mulsit subita ui: corripuitque:Tum similes matrum materno semine fiunt:V t patribus patrio: sed quos utriusque figuraeEsse uides mistim, miscentes uulta parentum:Corpore de patrio, & materno sanguine crescunt:S emina cum ueneris stimulis excita per artusO buia conflixit conspirans mutuus ardor:E t neque utrum superauit eorum, nec superatum est.F it quoque, ut interdum similes existere auorumP ossint: & referant proauorum saepe figurasPropterea: quia multimodis primordia multisM ista suo caelant in corpore saepe parentes:Quae patribus patres tradunt a stirpe profecta-I nde uenus uarie producit sorte figuras:M aiorumque refert uultus, uocesque comasqueQuandoquidem nihilo magis haec de semine certoF iunt, quàm facies, & corpora, membraque nobis.Et muliebre oritur patrio de semine seclum:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten