Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
80r
JPEG-Download
 

LIB IIII80Quid nemeêus enim nobis nunc magnus hiatusI lle leonis obesset? & horrens arcadius sus?D enique quid cretae taurus, lernaeaque pestisH ydra uenenatis posset uallata colubris?Quidue tripectora tergemini uis Gerioñai?E t Diomedis equi spirantes naribus ignem,T hracen, bistoniasque plagas, atque ismara propter,T antopere officerent nobis? unaeque timendaeV nguibus arcßdiae uolucres stymphâla colentes?A ureaque hesperidum seruans fulgentia malaA sper acerba tuens, immani corpore serpens,A rboris amplexus stirpem, quid denique obesset,O ceani propter littus, pelagique sonora?Quò neque noster adit quisquam, nec barbarus audet?C aetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,S i non uicta forent, quid tandem uiua nocerent?N il, ut opinor, ita ad satiatem terra ferarumNunc etiam scatit: & trepido terrore repleta estP er nemora, ac monteis magnos, syluasque profundas:Quae loca uitandi plerunque est nostra potestas.A t nisi purgatum est pectus, quae praelia nobis,A tque pericula sunt ingratis insinuandum?Quantae conscindunt hominem cupedinis acresS ollicitum curae? quantique perinde timores?Quidue superbia, spurcitia, ac petulantia, quantasE fficiunt clades? quid luxus, desidiesque?H aec igitur qui cuncta subegerit: ex animoqueE xpulerit dictis, non armis: nonne decebitHunc hominem numero diuûm dignarier esse?Cum bene praesertim multa, ac diuinitus ipsis