LV CR.V is eadem, supra quae terras pertulit orbem.T empore item certo roseam Matuta per orasA eitheris auroram defert: & lumina pandit.Aut quia sol idem sub terras ille reuertensA nticipat coelum radijs accendere tentans.Aut quia conueniunt ignes: & semina multa,Confluere ardoris consuerunt tempore certo:Quae faciunt solis noua semper lumina gigni.Quod genus idaeis fama est è montibus altis.D ispersos igneis orienti lumine cerni:I nde coire globum quasi in unum: et conficere orben-N ec tamen illud in his rebus mirabile debetEsse: quod haec ignis tam certo tempore possintS emina confluere: & solis reparare nitorem.M ulta uidemus enim, certo quae tempore fiuntO mnibus in rebus: florescunt tempore certoA rubusta: & certo demittunt tempore florem.N ec minus in certo dentes cadere imperat aetasT empore: & impubem molli pubescere ueste:E t pariter mollem malis demittere barbam.F ulmina postremo, nix, imbres, nubila, uenti,N on nimis incertis fiunt in partibus anni.N anque ubisic fuerunt causarum exordia prima:Atque ita res mundi cecidere ab origine prima:C onsequa natura est iam rerum ex ordine certo-C rescere, itemque dies licet, & tabescere nocteis:E t minui luce, cum sumant augmina noctes:Aut quia solidem sub terras, atque superne,I mparibus currens anfractibus aetheris orasPartit: & in partes non aequas diuidit orbem:
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten