LVCR.Quae neque florescunt pariter: nec robora sumuntCorporibus: neque proficiunt aetate senecta:N ec simili uenere ardescunt: nec moribus unisConueniunt: neque sunt eadem iucunda per artus.Quippe uidere licet, pinguescere saepe cicutaB arbigeras pecudes, homini quae est acre uenenum.F lamma quidem uero cum corpora fulua leonumT am soleat torrêre, atque urere, quàm genus omneV isceris in terris, quodcunque & sanguinis extet:Qui fieri potuit triplici cum corpore ut unaP rima leo, postrema draw, media ipsa chimaeraO re foras acrem flaret de corpore flammam?Quare etiam tellure noua, coeloque recentiT alia qui fingit potuisse animalia gigni:N ixus in hoc uno nouitatis nomine inaniM ulta licet simili ratione effutiat ore.A urea tum dicat per terras flumina uulgoF luxisse: & gemmis florere arbusta suesse:Aut hominem tanto membrorum esse impete natum:T rans maria alta pedum nisus ut ponere posset:E t manibus totum arcum se uertere coelum.N am quod multa fuêre in terris semina rerum:T empore quo primum tellus animalia fudit:N il tamen est signi, mistas potuisse creariI nter se peudes, compactaque membra animantum:P ropterea, quia quae de terris nunc quoque abundant:H erbarum genera, ac fruges, arbustaque laeta,N on tamen inter se possunt complexa creari.S ed sic quaeque suo ritu procedit: & omnesF oedere naturae certo discrimina seruant.
JPEG-Download
verfügbare Breiten