LVCR.S unt tempestates, & fulmina clara cinenda:Quid faciant: & qua de causa cunque ferantur:N e trepides coeli diuisis partibus amens:V nde uolans ignis peruenerit: aut in utram se,Verterit hinc partem: quo pacto per loca septaI nsinuarit: & hinc dominatus ut extulerit se-Quorum operum causas nulla ratione uidereP ossunt: ac fieri diuino numine rentur.T u mihi supremae praescripta ac candida callisCurrenti spatium praemonstra callida musa,C alliope, requies hominum, diuûmque uoluptas:T e duce ut insigni capiam cum laude coronam.P rincipio tonitru quatiuntur coerula coeliP ropterea: quia concurrunt fubline uolantesA eitheriae nubes contra pugnantibus uentis.N ec fit enim sonitus coeli de parte serena:V erum ubicunque magis denso sunt agmine nubes:T am magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.P raeterea neque tam condenso corpore nubesEsse queunt: quàm sunt lapides, ac tigna: neque autemT am tenues: quàm sunt nebulae, fumique uolantes.N am cadere aut bruto deberent pondere preßae,V t lapides: aut ut fumus, constare nequirent:N ec oohibere niu es gelidas, & grandinis imbres.D ant etiam sonitum patuli super aequora mundi:Carbasus ut quondam magnis intenta theatrisD at crepitum malos inter iactata, trabeisque:I nterdum perscissa furit petulantibus auris:E t fragilis sonitus chartarum commeditatur.1 d quoque enim genus in tonitrum cognoscere possis,
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
JPEG-Download
verfügbare Breiten