Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
107v
JPEG-Download
 

LVCR.H ac etiam fit uti de causa mobilis illeD euolet in terram liquidi color aureus ignis?S emina quod nubes ipsas per multa necesse estI gnis habere: etenim, cum sunt humore sine ullo:F lammeus est plerunque colos, & splendidus ollis-Quippe etenim solis de lumine multa necesse estConcipere: ut merito rubeant: ignesque profundant.H as igitur cum uentus agens contrusit in unum,Com pressitque locum cogens: ex pressa profunduntS emina: quae faciunt flammae fulgere colores.F ulgit item, cum rarescunt quoque nubila coeli:N am cum uentus eas leuiter diducit eunteis:D issoluitque: cadant in gratius illa necesse estS emina: quae faciunt fulgorem: tum sine tetroT errore, & sonitu fulgit, nulloque tumultu.Quod superest, quod sic natura praedita constentF ulmina: declarant ictus, & inusta uaporeS igna, notaeque graues halantis sulfuris auras:I gnis enim sunt haec, non uenti signa, neque imbris.P raeterea per se accendunt quoque tecta domorum:E t celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.H unctibi subtilem cum primis ignibus ignemConstituit natura minutis, mobilibusqueCorporibus: cui nil omnino obsistere possit.T ransit enim ualidum fulmen per septa domorum:C lamor uti uocis transit per saxa, per aera:E t liquidum puncto facit aes in temporis, & aurum.C urat item uasis integris uina repenteD iffugiant: quia nimirum facile omnia circumCollaxat, rareque facit latera omnia uasis: