Buch 
De rerum natura, libri VI
Entstehung
Seite
109r
JPEG-Download
 

VILIB.109Mittitur, ardenti sonitus cum prouolat ictu.Est etiam cum uis extrinsecus incita uentiI ncidit in ualidam maturo fulmine nubem:Quam cum pérscidit: extemplo cadit igneus illeV ortex: quod patrio uocitamus nomine fulmen.Hoc fit item in parteis alias, quocunque tulit uis-F it quoque, ut interdum uentiuis missa sine igni,I gnescat tamen in spatio: longoque meatu:Dum uenit, amittens in cursu corpora quaedamG randia: quae nequeunt pariter penetrare par auras:A tque alia ex ipso corradens aere portatP aruula: quae faciunt ignem commista uolando.N on alia longe ratione, ac plumbea saepeFeruida fit glans in cursu: cum multa rigorisCorpora dimittens ignem concepit in auris.F it quoque, ut ipsius plagae uis excitet ignem:F rigida cumuenti populit uis missa sine igni:N imirum, quia cum uehementi perculit ictu:Confluere ex ipso possunt elementa u aporis:E t simul ex illa, quae tum res excipit ictum.V t lapidem ferro cum caedimus, euolat ignis:N ec quod frigida uis sit ferri, hoc secius illaS emina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.S ic igitur quoque res accendi fulmine debet:O pportuna fuit si forte, & idonea flammis.N ec temere omnino plane uis frigida uentiEsse potest: ex quo tanta ui immissa superne est:Quin prius in cursu si non aconditur igni:At tepefacta tamen ueniat commista calore.M obilitas autem sit fulminis, & grauis ictus: