LVCR.P er coelum ueniunt: aut ipsa saepe coortaD e terra surgunt: ubi putrorem humida nacta est:I ntempestiuis pluuijsque, & solibus icta.Non ne uides etiam coeli nouitate, & aquarumT entari, procul a patria quicunque, domoqueA dueniunt? ideo quia longe discrepitant res-N am quid britanis coelum differre putamus?Et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis?Quidue quod in porto est differre, & gadibus, atqueV sque ad nigra uirûm percoctaque secla calore?Quae cum quattuor inter se diuersa uidemus,Quattuor a uentis, & coeli partibus esse:Tum color, & facies hominum distare uideturL argiter: & morbi generatim secla tenere.Est elephas morbus, qui propter flumina NiliG ignitur Aegypti in medio neque praeterea usquamA ttide tentantur gressus: oculique in achaeisF inibus: inde alijs alius locus est inimicusP artibus, ac membris: uarius concinnat id aer.P roinde ubi se coelum, quod nobis forte alienum:C ommouet: atque aer inimicus serpere coepit:V t nebula, ac nubes paulatim repit: & omneQuà graditur, conturbat: & immutare coactat.F it quoque, ut in nostrum cum uenit denique coelum:C orrumpat: reddatque sui simile, atque alienum.H aec igitur subito clades noua, pestilitasque,A ut in aquas cadit: aut fruges persedit in ipsas,Aut alios hominum pastus, pecudumque cibatus:Aut etiam suspensa manet uis aere in ipso.
JPEG-Download
verfügbare Breiten