40
VITRUVIUS. LIB. I.
Igitur in hac re Pythius errasse videtur, quod nonanimadverterit ex duabus rebus singulas artes esse com-positas , ex opere et ejus ratiocinatione ; ex his autemunum proprium esse eorum, qui singulis rebus suntexercitati, id est operis effectum; alterum communecum omnibus doctis, id est ratiocinationem : uti mediciset musicis et de venarum rhythmo et de pedum motu 35 .At si vulnus mederi aut aegrum eripere de periculo opor-tuerit, non accedet musicus, sed id opus proprium eritmedici. Item in organo non medicus, sed musicus mo-dulabitur, ut aures suam cantionibus recipiant jucundi-tatem.
Similiter cum astrologis et musicis 36 est disputatiocommunis de sympathia stellarum et symphoniarum inquadratis et trigonis, diatessaron et diapente 3 ? : cumgeometris de visu, qui Græce A hyoc, oïïtikoç appellatur;ceterisque omnibus doctrinis multae res vel omnes com-munes sunt duntaxat ad disputandum. Operum veroingressus, qui manu ac tractationibus ad elegantiam per-ducuntur, ipsorum sunt, qui proprie una arte ad facien-dum sunt instituti. Ergo satis abunde videtur fecisse, quiex singulis doctrinis partes et rationes earum mediocriterhabet notas eas quæ necessariae sunt ad architecturam,uti si quid de his rebus et artibus judicare et probareopus fuerit, ne deficiatur.
Quibus vero natura tantum tribuit solertiæ, acumi-nis, memoriae, ut possint geometriam ^astrologiam, mu-sicen, ceterasque disciplinas penitus habere nolas, prae-tereunt officia architectorum , et efficiuntur mathematici.Itaque faciliter contra eas disciplinas disputare possunt,