236
VITRUVIUS.
LIBER TERTIUS.
PRÆFAT10.
Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimumpythiæ responsis est professus. Is autem memoraturprudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominumpectora fenestrata 1 et aperta esse, uti non occultos ha-berent sensus, sed patentes ad considerandum. Utinamvero rerum natura, sententiam ejus sequuta, explicataet apparentia ea constituisset! Si enim ita fuisset, nonsolum laudes aut vitia animorum ad manum aspiceren-tur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum con-siderationem subjectae non incertis judiciis probarentur,sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilisadderetur. Igitur quoniam hæc non ita, sed uti naturarerum voluit, sunt constituta, non efficitur, ut possinthomines , obscuratis sub pectoribus ingeniis, scientiasartificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, judi-care. Ipsi autem artifices, etiamsi polliceantur suam pru-dentiam, si non pecunia sint copiosi, seu vetustate of-ficinarum habuerint notitiam, aut etiam gratia et forensieloquentia non fuerint præditi, pro industria studiorum