m VITRUVIUS. LIB. II.
architectus Macedo, qui ad te cogitationes et formas af-fero dignas tua claritate : namque Athon montem 3 for-mavi in statuæ virilis figuram , cujus manu læva desi-gnavi civitatis moenia, dextera pateram, quæ exciperetomnium fluminum, quæ sunt in eo monte, aquam, utinde in mare profunderetur. «
Delectatus Alexander ratione formæ, statim quaesi-vit si essent agri circa qui possent frumentaria rationeeam civitatem tueri. Quum invenisset, non posse nisitransmarinis subvectionibus : «Dinocrates, inquit, at-tendo egregiam formæ compositionem, et ea delector;sed animadverto, si quis deduxerit eo loci coloniam,fore ut judicium ejus vituperetur. Ut enim natus infanssine nutricis lacte non potest ali, neque ad vitæ crescen-tis gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructi-bus in inormibus affluentibus non potest crescere, necsine„abundantia cibi frequentiam habere, populumquesine copia tueri. Itaque quemadmodum formationemputo probandam, sic judico locum improbandum; te-que volo esse mecuin, quod tua opera sum usurus. »
Ex eo Dinocrates ab rege non discessit, et in Ægy-ptum est eum prosequutus. Ibi Alexander quum animad-vertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium,campos circa totam Ægyptum frumentarios, immanisfluminis Nili magnas utilitates, jussit eum suo nominecivitatem Alexandriani constituere. Itaque Dinocrates afacie dignitateque corporis commendatus ad eam nobi-litatem pervenit. Mihi autem, imperator, staturam nontribuit natura, faciem deformavit ætas, valetudo de-