158 VITRUVIUS. LIB. II.
Ideo autem quo pondere saxa conjiciuntur in forna-cem, quum eximuntur, non possunt ad id respondere;sed quum expenduntur, eadem magnitudine permanente,excocto liquore , circiter tertia parte ponderis immi-nuta 53 esse inveniuntur. Igitur quum patent foraminaeornm et raritates, arenæ mixtionem in se corripiunt,et ita cohaerescunt, siccescendoque caementis coeunt 5 *et efficiunt structurarum soliditatem.
VI. De pulvere Puteolano.
Est etiam genus pulveris 55 , quod efficit naturaliterres admirandas. Nascitur in regionibus Baianis et inagris municipiorum, quæ sunt circa Vesuvium montem,quod commixtum cum calce et cæmento 56 , non modoceteris aedificiis praestat firmitates, sed etiam moles,quæ construuntur in mari, sub aqua solidescunt. Hocautem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibuset terra, ferventes sunt fontes crebri ; qui non essent, sinon in imo haberent aut de sulfure , aut alumine, autbitumine ardentes maximos ignes. Igitur penitus igniset flammæ vapor per intervenia permanans et ardensefficit levem eam terram, et ibi qui nascitur tophusexugens est et sine liquore. Ergo quum tres res 5 ?, con-simili ratione ignis vehementia formatae, in unam per-venerint mixtionem , repente recepto liquore una cohae-rescunt, et celeriter humore duratae solidantur, nequeeas fluctus, neque vis aquae potest dissolvere.
Ardores autem esse in his locis, etiam hæc res potest