Band 
Tome premier.
Seite
246
JPEG-Download
 

2i6

VITRUVIUS. LIE. III.

Mathematici vero contra disputantes, ea re perfectumesse dixerunt numerum qui sex dicitur 12 , quod is nu-merus habet partitiones eorum rationibus sex numeroconvenientes, sic sextantem unum 13 , trientem duo,semissem tria, bessem (quem Si^oipov dicunt) quatuor,quintarium (quem nevr ocju,oipov dicunt) quinque, per-fectum sex. Quum ad supputationem crescat, supra sexadjecto sextante, sçeztov 14 ; quum facta sunt octo (quodest tertia adjecta) tertiarium, qui £7rtTpiToç dicitur; di-midia adjecta quum facta sunt novem, sesquialterum,qui vjjuicÀtoç appellatur; duabus partibus additis et de-cussi facto, bes alterum, quem imSipoipov vocitant; inundecim numero quod adjecti sunt quinque, quinta-rium alterum, quem £7ri7rs/x7rrov dicunt : duodecim autem,quod ex duobus simplicibus numeris est effectus, <T/tA«-aioovoi.

Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextamhabet partem ' 5 , ita etiam ex eo quo perficitur pedumsex numero corporis altitudinis terminatio, eum per-fectum constituerunt; cubitumque animadverterunt exsex palmis constare, digitisque viginti quatuor. Ex eoetiam videntur civitates Græcoruin fecisse uti, quemad-modum cubitus est sex palmorum, ita in drachmaquoque eo numero uterentur. Ulæ enim æreos signatos,uti asses, ex æquo sex, quos obolos appellant, quadran-tesque obolorum, quæ alii dichalca, nonnulli trichalcadicunt, pro digitis viginti quatuor in drachma consti-tuerunt.

Nostri autem primo decem fecerunt antiquum nume-rum , et in denario denos æreos asses constituerunt, etea re compositio nummi ad hodiernum diem denarii