Band 
Tome premier.
Seite
340
JPEG-Download
 

340

VITRUVIUS. L1B. IV.summo collocavit, et uti ea permanerent diutius subdivo, tegula texit. Is calathus fortuito supra acanthi ra-dicem 23 fuerat collocatus : intérim pondere pressa radixacanthi media, folia et cauliculos circa vernum tem-pus profudit, cujus cauliculis secundum calathi lateracrescentes, et ab angulis tegulae ponderis necessitate ex-pressi, flexuras in extremas partes volutarum facere suntcoacti.

Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et sub-tilitatem artis marmoreae ab Atheniensibus Catateclinosfuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum ani-madvertit eum calathum 2 ^ et circa foliorum nascentemteneritatem, delectatusque genere et formae novitate adid exemplar columnas apud Corinthios fecit, symme-triasque constituit, ex eoque in operum perfectionibusCorinthii generis distribuit rationes 25 .

Ejus autem capituli symmetria sic est facienda, utiquanta fuerit crassitudo imæ columnae, tanta sit alti-tudo capituli cum abaco : abaci latitudo 26 ita habeatrationem, ut quanta fuerit altitudo, bis tanta sit diago-nios ab angulo ad angulum. Spatia enim ita justas ha-bebunt frontes quoquoversus. Latitudinis frontes sinuen-tur introrsus 2 ? ab extremis angulis abaci suæ frontislatitudinis nona. Ad imum capituli tantam habeant cras-situdinem , quantam habet summa columna praeter apo-thesin 28 et astragalum. Abaci crassitudo septima capi-tuli altitudinis.

Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars inpartes tres, ex quibus una imo folio detur ; secundumfolium mediam altitudinem teneat; cauliculi eamdemhabeant altitudinem, e quibus folia nascuntur projecta,