So6 PARS III. CAPUT VIII. §. 2 . DE
„ unquam negligentiam intereä contraxe»„ iit. „ (n)
Missa igitur omni exquisitione propria u*nam DEI voluntatem in omnibus attende,illius*que nutum & ductum prompto animo sequere;nec velis quidquam, nisi quod DEum vellepie credis, A.ideo duntaxat, quia DEus vult,nec ulträ , qudm vult. Non quod in quibus-vis minutiis anxie deliberandum , exquiren-dumque sit, quid magis DEO gratum, ejus-que voluntati conformius sit, v. g. an hocvel illo situ orandum, hae vel illae preces pri-müm persolvendae, huic vel illi pauperi stip»sporrigenda, hac vel alia die aliqua corporisafflictatio adhibenda, Ac. Odiosa res foret,singulos obulos A teruntios revocare ad tru-tinam ; hujusmodi obiter inspiciuntur tantum,& si evidentem salsitatis notam non praefefe-rant, numerando transmittuntur. Magni va-loris numi pensiculatius ponderandi sunt, ma-joris , inquam, momenti, longiorisque du-rationis ac moliminis actiones A negotia ac-curatius examinanda sunt, an revera volunta-ti Divinae sint conformia. In minimis ac quo-tidianis bona fide procedendum est, praeser-tim quando unum inter alterumque haud ma-gnum inrerest discrimen. Minutularum acti-onum nimia ponderatio plerumque sapit sii*perstitionem, A scrupulositati ansam praebet,aut fomentum : ac interim dum his minutiisoccupatur animus , alia DEO longe magis
ac-
(«) S. Gert. 1, z. c.