Buch 
Innocentia vindicata : in qua gravissimis argumentis ex S. Thomae petitis ostenditur, angelicum doctorem pro immaculato conceptu Deiparae sensisse & scripsisse / authore illustrissimo S.R.I. Principe et Abbate S. Galli ac S.R.E. Cardinale Coelestino Sfondrati
Seite
18
JPEG-Download
 

( 18 ) *f*

non cx certis procederes Sic enim omnia, qua: de Sanctis,de mo.ribus, deque Fidei dogmatibus Ecclesia decrevit, poterunt in du-bium vocari, & pro probabilibus tantum, non pro certis haberi.Quid ergo in Ecclesia certi ? dSsos adoramus , quod fimus. Quan-tasque hoc levitatis esset, DEO Festum agere, Sacrificia offerre,publico Lc solenni ritu gratias agere, idque pro re dubia, quaequefalsa esse postit? An hoc gravitatem Ecclesiae decet? & hoc estDeum colere, an potius illudere, cui salsitas semper diiplicuit?Nec Deus mendacio colitur , nec falsis honoribus delectatur Re-gina veritatis. Possetque Ecclesiae objici, quod olim Jobus ami-cis luis c. i z. Nunquid DEUS indiget mendam veßro, ut pro illoloquamini dolos ? aut placebit ei, quem celari nihil poteß, aut deci-pietur ut homo veßris fraudulentqs ? Aut quod aliud exemplumostendent Ecclesiae, Sanctum aliquem colentis, de cujus Sancti-tate non certo constet? Imo Ecclesia nihil fere tanto studio,tantacura, tantisque rationibus, & longo examine probat,quam San-ctitatem, nec prius publico cultui exponit , quam certissimis argu-mentis quaesita, & comperta veritate.

Mirum est in quot partes fe aliqui vertant, ut huic argumentonervos incidant , eotßß liberent,

III. Alij dicunt non naturalem Conceptionem ab Ecclesiacelebrari, qua anima corpori unitur; hanc enim fuisse peccato fae-datam; sed spiritualem; illud videlicet tempus, quo Virgo in ute-ro Matris Sanctificata est. AUj: Non observare Ecclesiam pri-mum illud momentum, quo anima est corpori infula, sed ad fu-turum, & posterius ab animatione momentum, quo gratiam rece-ptura erat: Sicut Regis Primogenitum, prae alijs Regijs liberis ve-neramur , non quia Regem , sed quia Regno destinatum. Ah)non celebrari hoc festum intuitu Conceptionis, sid ut DEO gra-tiae reddantur ob creatam Virginis animam, ea fere ratione, quaFesta Inventionis S. Crucis, & Vinculorum S. Petri, Sacrique Ro-farij peraguntur, quibus tamen nulla gratia Sanctificans inest. Cae-terum hae interpretationes nimis sunt a vero alienae, & juxta S.Irenaeum /. /. c.. Coguntur tam multa male interpretari - quiunum nolunt bene intelligere.

Primo enim - si aliquid valent - sequitur pessime argumenta-tum