' ❖ ( 74 ) >{<
<4
potest, debetque in illa conquiesci, nec alia ratio a nobis quaeri,/cum summa omnium rationum sit: Deum ita voluisse. Quando,vero non constat DEUM voluisse, merito ab ijs, qui hanc Di-vinam voluntatem jactant, signa & rationes quaeruntur, ob quasdicant Deum voluisse ? Cur enim rem adeo alienam a ratione, cre-dituque difficilem admittam,si tu nullam causam, nullamque ra-tionem in medium promas, qua credi debeat? & quid hoc rei est,ut omnium, quae a DEO facta sunt,rationes produci possint, &hujus tantum , quam tu dicis DEUM voluisse, nulla possit ? SiSceres, voluisse DEUM,ut sol in terram aliquando cadat; ut Luna*cum Soli conjungitur, eclipsi laboret; ut lilia amisso candore ni-gra deinceps nascantur ; Ut in iEthiopia nives cadant media aesta-te, Si,inquam, haec diceres, istarumque rerum rationem, & cau-sam nullam redderes ; possem ego tam mira & insolita , ac fidemsuperantia pro veris habere ? & tamen multo mihi illis omnibusincredibilius est , DEI Matrem in peccato Originali conceptamesse; quanto enim anima B. Virginis Sole, Luna, lilioque nobilior,tanto minus inquinari eam decuit.
Quod vero dicitur : Potuisse Deum reddere Beatissimam Vir *giriern immortalem , nec tamen fecisse. Magna utrimq; difparitas est;mors enim non est malum simpliciter, quale est peccatum, dcmalum culpae: Imo potuit mors esse actio summae virtutis, forti-tudinis , charitatis, meritique , sicque omnibus spectatis meliusfuit B. Virginem mori. Non ita peccatum Originale , quod ab-solute malum est , objectumque Divinae Abominationis; 6c ideoB. Virgini eligendum potius fuit, Virginem non esse, quam nonesse innocentem, ac peccato Originali infectam; quippe quantoanima corpori, tanto Virginitas animae, Virginitati corporis prae-stat; & ista sine peccato amitti potest, illa non potest. Ad id*quod adjungitur , potuisse Beatae Virgini majorem gratiam dari,nec tamen datam esse, non ergo soqui, DEUM Matri dedisse,quidquid dari non repugnat. Reff. DEUM tantam Matri gra-tiam dedisse, quantam cognovit, tantae dignitati parem esse , hocest, talem qualem purae Creaturae nec aliquando dedit, nec ali-quando daturus est; non ergo oportuit majorem gratiam dari,quam par esset. Nota , quantamcumquc dedisset, semper quaeri