Buch 
Innocentia vindicata : in qua gravissimis argumentis ex S. Thomae petitis ostenditur, angelicum doctorem pro immaculato conceptu Deiparae sensisse & scripsisse / authore illustrissimo S.R.I. Principe et Abbate S. Galli ac S.R.E. Cardinale Coelestino Sfondrati
Seite
92
JPEG-Download
 

>r ( 92 ) >E

Imperatore, ut exemptionem, aut privilegium ostendat, sed solum utverisimile sit in lege Generali comprehensum non esse,, idque praeci-pue militat pro B. Virgine, in qua postquam semel in Dei Matremelecta est, ratio legis cessabat, nullumque amplius locum ex multo-rum sententia habuit pactum cum Adamo initum3 Deus enim,inquiunt , Justitiam Originalem posterorum, voluntati alligavit Pro-toparentis, ut videlicet, si ipse obediret, posteri in ejus gratiam & Ju- ,stiriam Originalem jure haereditario succederent 3 si non obediret,sine illa nascerentur in poenam Paternae culpae. Quod pactum «quis- fsimum erat, Sc nemo ex posteris Adae recusasset,situnc vixisset,fu- !amque sententiam Se consenlum rogatus eslet3 quis enim non cre-deret , legem tam facilem ex una parte, Sc ex alia tam severis poenis,'ac morte sancitam ä viro tam Sancto, tam felici, tam prudenti, Sctot corporis, animique dotibus ornato, violatum iri, unius pomi cu-pidine? Sequis nostrum non longe tutiorem se credidisset, re, Ada- 1mo tot partibus meliori, quam sibi, commissa ? Non ita in B. Virgi- 'ne, cujus anima longe praestantior, Deo conjunctior,& a peccatomulto remotior fuit, quam Adamse imo iste peccare potuit, ut expe-rientia docuit 5 illa non potuit, quippe in gratia semper confirmata.

Non potuit ergo anima Sc innocentia Virginis illius arbitrio & ,custodiae committi,qui multo infirmior erat, multoque periculo vi- |cinior, quam ipse Virgo: id enim perinde luerit, ac si quis peritissi-mum Senatorum tutelae committeret inexperti adolescentis 5 aut pre-tiosum adamantem non seris & ferro, sed arculae vitreae custodien-dum includeret. Vitrum erat Adamus, adamas Virgo 3 quae ergo ra-tio voluit, ut fortior committeretur debilioris custodiae 3 Utque nonarbitrio suo staret, quod tamen vinci non poterat3 & staret arbitrioalterius,qui Sc vinci poterat, Sc vincendus praevidebatur? Absit ergotale pactum, Sc V irgini tam periculosum, Sc in quod nunquam ipseconsentiret3 qui enim prudenter multo fragiliori seipsam crederet, &voluntatem suam,quae peccare non poterat, cum alterius voluntatecommutaret,qui poterat ? Patet ergo, Beatissimam Virginem,post-quam in Dei Matrem electa Sc destinata, ijsque gratijs,Scprivilegijsdonata est , quae tantae dignitati congruebant 3 fuisse pacto Adami,quo prius includebatur, exemptam 5 & ita ut filiam quidem Ada:contraxisse debitum3 sed ut DEI Matrem eo absolutam, sicque per-fectissima ratione redemptam este,ideo enim debito soluta est, quiaa Christo in Matrem electa, gratiaque meritis suis quae-sita, a lege peccati exempta.