Buch 
Innocentia vindicata : in qua gravissimis argumentis ex S. Thomae petitis ostenditur, angelicum doctorem pro immaculato conceptu Deiparae sensisse & scripsisse / authore illustrissimo S.R.I. Principe et Abbate S. Galli ac S.R.E. Cardinale Coelestino Sfondrati
Seite
103
JPEG-Download
 

( 103 ) >{<

Recondetur. Nulla extat revelatio S. Catharinae facta, sed so-lum Orationes, quas in extali proferebat. Multo miniis aliqua hu-jus Sanctae Oratio ostendi potest, quae ab Ecclesia fuerit approbata,ut post longum maturumque examen approbatae sunt Revelatio-nes S. Birgittae. Deinde inscriptio citatae Orationis ostendit, eamfuisse factam Anno 1 3 77 . dum haec Sancta Romae versaretur; atcertum est S. Gatharinam Romam non venisse, nisi ab Urbano VI.vocatam 3 hic vero electus non fuit, nisi Anno 1 378. Quomodoergo B. Catharina Romae Orationem habuit, cum Romae non esset ?Vide Petrum de Alva Signo2. Radio 36. sol. 303, qui multis docet,hanc Revelationem confictam fuisse a Vincendo Bandello de Ca-stronovo -. & plane illa Verba S. Catharinae: Cujus quidem gratianon e fi fubjeäum fufceptibile corpm,fid fjnrttm rationalis , aut mteUleßualü: haec inquam verba non lapiunt extasin, aut idioma Coe-leste, sed Philosophicum, & in scholis haustum.

Sed demus, esse Catharinae verba 3 aliud tamen est Oratio,aliudRevelatio: Oratio enim est hominis, 6 t ideo falsa esse potest; Re-velatio est DEI, E ideo expers erroris3 Orat ergo Catharina, nonDEUS ei aliquid revelat, cum ea verba profert. Nec ullum exem-plum repedes in Sacris litteris, aut alijs Ecclesiae monumentis,DEUM hominis jam vita functi peccata in particulari revelasse 3cur ergo revelaret peccata Matris occulta, solique DEO nota ) NecMagdalenae peccata in particulari,nec Latronis vulgavit, Evulga-ret delicta Matris ? Nullum est ergo testimonium Catharinae,quip-pe aut falsum, aut falsi maxime suipectum* aut si demus, verumesse, nihil convincit.

Omitto alios Patres citare,ad quos eodem modo, quoad jamcitatos, responderi potest.