Buch 
Innocentia vindicata : in qua gravissimis argumentis ex S. Thomae petitis ostenditur, angelicum doctorem pro immaculato conceptu Deiparae sensisse & scripsisse / authore illustrissimo S.R.I. Principe et Abbate S. Galli ac S.R.E. Cardinale Coelestino Sfondrati
Seite
113
JPEG-Download
 

( in ) Hh

non quidem quod primarium suum effectum,hoc est, privationemgratise corpori imprimat, cum corpus hujus effectus capax non sit;sed quoad alios effectus, quorum corpus capax est, hoc est, Concu-piicentiae, Maledictionis, & virtutis infectricis. Eo fere modo,quoanima rationalis tota est in oculo, in hoc tamen non producit pri-marium suum effectum , qui est ratiocinari; non quod anima verein oculo non fit, sed quia oculus non est capax illius actionis; Sicex sententia istorum Patrum peccatum Originale est vere in foetu,quia ex libidine conceptus,quia a Deo maledictus, & quia morbi-dus, ac corruptivus animse,cui unietur;Sed in foetu inanimato nonproducit primarium suum effectum, hoc est , privationem gratiae,cujus, antequam animetur, capax non est.

Peccato ergo Originali sic ex sensu Patrum explicato, dixit & S.Thomas, Se S. Anselmus,ac praesertim B. Bernardus Epist. ad Lugdu-nenses, B. Virginem conceptam este in peccato Originali, si videli-cet id inteIligasdeConceptioneCorporis,non vero animae, quae con-tingit, cum corpus animatur. Hanc esse eorum Patrum sententiamnulla magis ratione probabitur, quam eorundem Patrum lectione,apud quos nihil frequentius occurrit; & ideo tempore Alberti Ma-gni, ac etiam S. Thomae multorum erat sententia, B. Virginem fuisseante Sanctificatam, quam animatam. Cum enim peccatum Ori-ginale mi aliud sit, quam debitum carendi gratia Sanctificante obAdami praevaricationem, immediate redundans ex corpore cum li-bidine concepto , & a Deo maledicto ( quemadmodum pestis nonest ipsa mors, sed morbus,ex quo mors certo sequetur, nisi remediapraeveniant) dicebant, faetum illum Mariae exanimem nec fuisse cumParentum libidine conceptum, nec a Deo Maledictum, nec morbi-da illa qualitate infectum, quae animam simul velut quadam conta-gione aspergit, privatque gratia Sanctificante, vitio corporis,cui uni-tur; ab his omnibus dicebant foetum Marianum, quamvis exani-mem, privilegio Divino Sanctificatum, hoc est, praeservatum dse.Imo hoc ipsoseculo multi, gravissimique Theologi docent,Beatissi-mam Virginem etiam quoad Corpus oanctificatam fuisse,Sanctita-te videlicet aliqua corporali quidem, sed tamen fupernaturali (qualessunt dotes Corporis gloriosi) 6c incompossibili cum omni peccato;sicut lux est incompostibilis cum omni corporea immunditia. Cumenim omnis actus intellectus & voluntatis pendeat,fiiamque origi-nem a sensibus corporeis habeat: potuit imprimi qualitas corporea,qua sensus impedirentur, ne ullam imaginem, aut objectum conta-giosum in animam transmitterent, sicut clausis exactissime januisimpeditur ventus, aut pluvia, ne domum infestet. De qua quali-tate Corpus Sanctificante, faltemque mediate omnibus peccatis re-

F f sistente