4
4
Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre, caste, pieque vi-tam agat : nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non poliunt,ne-que a pravis ministris eorum effectus impediri; impure tamen, in-digne ea ministrantes, in aeternae mortis reatum incurrunt. Sacerdosergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit) ad Sacramen-torum administrationem non audeat accedere, nisi prius corde poenitear:sed, si habeat copiam Confessarii Sc temporis, locique ratio ferat, con-venit confiteri.
Quacumque diei, ac noctis hora ad Sacramenta ministranda voca-bitur, nullam officio suo praestando (praesertim si necessitas urgeat) mo-ram interponat. Ac propreres populum saepe, prout sese offert occa-sio, praemonebit, ut cum sacro ministerio opus fuerit, se quamprimumadvocet, nulla temporis, aut cujuscunque incommodi habita ratione.
Ipse vero antequat%ad hujusmodi administrationem accedar, pau-lulum , si opportunitas dabitur, orationi, & sacrae rei, quam acturusest, meditationi vacabit, atque ordinem ministrandi, Sc caeremonias protemporis spatio praevidebit, & perleget.
In omni Sacramentorum administratione superpelliceo sit indutus,Sc desuper stola ejus coloris, quem Sacramenti ritus exposcit, nisi inSacramento Poenitentiae ministrando occasio, vel consuetudo, vel locusinterdum aliter suadeat.
Adhibebit quoque unum saltem, si, habeat, vel plures Clericos ,prout loci, & Sacramenti ratio postulabit, decenti habitu, & superpel-liceo pariter indutos.
Curabit etiam, ut sacra suppellex, vestes, ornamenta, linteamina,A vasa ministerii integra, nitidaque sint, & munda.
In Sacramentorum administratione, eorum virtutem, usum, ac uti-litatem, & cceremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum prae-cepit, ex sanctorum Patrum, Sc Carechismi Romani doctrina, ubi com-mode fieri poterit, diligenter explicabit.
Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quae ad illi-us formam, Sc ministerium pertinent, attente, distincte, Sc pie, atqueclara voce pronuntiabit. Similiter Sc alias Orationes, Sc Preces devo-te , ac religiose dicet; nec memoriae, quae plerumque labitur , facileconsidet: sed omnia recitabit ex libro. Reliquas praeterea caeremonias,
ac
-