Buch 
Ordo administrandi sacramenta Baptismi, Poenitentiae, sacro-sanctae Eucharistiae et extremae unctionis, celebrandique matrimonium, et exequias
Seite
5
JPEG-Download
 

4

ac ritus ita decenter, gravique actione peraget, ut astantes ad ccelesti-um rerum cogitationem erigat, & attentos reddat.

Ad ministrandum procedens, rei, quam tractaturus est, intentussit, nec de iis, quae ad ipsam non pertinent, quidquam cum alio collo-quatur , in ipsaque administratione actualem attentionem habere studeat,vel saltem virtualem, cum intentione faciendi, quod in eo facit Ecclesia.

Illud porro diligenter caveat, ne in Sacramentorum administrati-one aliquid quavis de causa, vel occasione, directe, vel indirecte exi-gat, aut petat; sed ea gratis ministret, & ab omni Simoni« atque avaritiassuspicione, nedum crimine, longissime absit. Si quid vero nomine elee-mosynae, aut devotionis studio, peracto jam Sacramento, sponte a fide-libus offeratur, id licite pro consuetudine locorum accipere poterit, ni-si aliter Episcopo videatur.

Fidelibus alienas Parochiae Sacramenta non ministrabit, nisi necessita-tis causa, vel de licentia Parochi, seu Ordinarii.

Omnes autem, qui Sacramenta suscipiunt, loco, & tetnporeoppor-tuno monebit, ut remoto inani colloquio, & habitu, actuque indecenti,pie, ac devote Sacramentis intersint, & ea, qua par est, reverentia su-scipiant.

Librum hunc Ritualem (ubi opus fuerit) Temper, cum ministra-bit , fecum habebit, ritusque, A caeremonias in eo praescriptas diligen-ter servabit.

Caeterum illorum tantum Sacramentorum, quorum administratio adParochos pertinet, ritus hoc opere praescribuntur; cujusmodi sunt Baptifcmus, Poenitentia, Evcharistia, extrema Unctio, & Matrimonium. Re-liqua vero duo Sacramenta Confirmationis, & Ordinis, cum propriasint Episcoporum, ritus suos habent in Pontificali praescriptos. Et ea,quae de iis, atque aliis Sacramentis scire, servare, & docere Parochi de-bent, currt ex aliis libris, tum praecipue ex Carechismo Romano sumi

{ >oslunr. Siquidem hic dC iis fere tantum agere institutio operis postu-

st, quae ad ipsorum quatuor Sacramentorum ritus pertinent.

Postremo, quiquis Sacramenta administrare tenetur, habeat librosnecessarios ad officium suum pertinentes, eosque praesertim, in quibusvariarum Parochialium functionum notae ad futuram rei memoriam de-scribuntur.

As de