Sciat casus & censuras Sedi Apostolicae & Ordinario suo reserva-tas, & fuse cujusque Ecclesia» constitutiones, easque diligenter observer.
Denique hujus Sacramenti doctrinam omnem recte nosse studebit,& alia ad ejus rectam administrationem necessaria. Atque in hoc mini-sterio ita procedat :
Sacerdos ad audiendam Confessionem vocatus, promptum, faci-lemque se praebeat : Ac priusquam ad audiendum accedat, si tempussuppetat, ad hoc ministerium recte, sancteque obeundum, divinum au-xilium iis precibus implorabit, ut infra habetur.
In Ecclesia, non autem in privatis aedibus Confessiones audiat, nisiex causa gravi, juxta Synodi & recessuum Visitationis decreta, quaecum inciderit, studeat tamen id decenti & patenti loco praestare.
Habeat in Ecclesia sedem confessionalem, in qua sacras confessio-nes excipiat: quae sedes patenti, conspicuo & apto Ecclesiae loco posita,crate perforata & firmata inter pcenitentem A Sacerdotem sit instructa.
Superpelliceo & stola violacei coloris utatur, prout tempus vellocorum fert consuetudo. ^
Pcenitens, si opus suerit admoneatur, ut arma, si forte illis accin-ctus sit, deponat, & qua decet humilitate mentis, & habitus accedat,flexis ambobus genibus, si prae valetudine flectere possit, nudo capite,St junctis manibus, cujuscunque demum status vel dignitatis sit, signoCrucis se muniat.
Mox Confessarius inquirat, de illius statu (nisi aliter notus fuerit)& quam pridem sit confessus, & an impositam poenitentiam adimpleve-rit, num rite atque integre alias confessus fuerit, num conscientiamsuam, ut debet, prius diligenter discusserit.
Quod si pcenitens aliqua censura vel casu reservato sit ligatus, aquo ipse non possit absolvere, non absolvat, nisi prius obtenta faculta-te a Superiore.
Si vero Confessarius pro personarum qualitate, cognoverit pceni-tentem ignorare christianae fidei rudimenta, si tempus suppetat, eumbreviter instruat de articulis Fidei, & aliis ad salutem cognitu necessa-riis, & ignorantiam ejus corripiat, iliumque admoneat, ut ea postmo-dum diligentius addiscat.
His, prout opus fuerit, praemissis , pcenitens incipiat suamgeneralem Confessionem Latina, vel vulgari lingua: nempe, Confiteor
G s tfc.