&*c. usque ad illa verba: Ideo precor: vel saltem utatur his verbis: CW-fiteor Deo omnipotenti , tibi Pater: In lingua autem vulgari: Icharmer sündiger Mensch beichte, und bekenne Gott dem allmächtigen» «1*len lieben Heiligen, und euch Priester an statt Gottes, baß ich gesündi,get habe, mit Gedanken, Worten, und Werken rc. Exinde peccata fu»confiteatur, adjuvante, quotiescunque opus fuerit, Sacerdote; Qui con-fitentem non reprehendet, nisi finita, ut dicetur, Confessione: nequeinterpellabit, nili opus fuerit aliquid melius intelligere : proinde fidu-ciam illi praebeat, & humaniter suggerat, ut omnia peccata sua rite 8cintegre confiteatur, remota stulta illa quorundam verecundia, qua prae-pediti, suadente diabolo, peccata confiteri non audent.
Si pcenitens numerum, & species, & circumstantias peccatorum ex-plicatu necessarias non expresserit, cum Sacerdos, prudenter interroget.
Sed caveat, ne curiosis aut inutilibus interrogationibus quemquamdetineat praesertim juniores utriusque sexus, vel alios, de eo, quodignorant, imprudenter interrogans, ne scandalum patiantur, indequepeccare discant.
Demum, audita confessione, perpendens peccatorum, quae ille ad-misit, magnitudinem, pro eorum gravitate, ac pcenitentis conditione,opportunas correptiones ac monitiones, prout opus esse viderit, pa-terna charitate adhibebit, & ad dolorem Sc contritionem efficacibus ver-bis adducere conabitur, atque ad vitam emendandam ac melius insti-tuendam inducet, remediaque peccatorum tradet.
Postremo salutarem & convenientem Satisfactionem, quantum spi-ritus prudentia suggesserit, injungat, habita ratione status, conditionis,sexus, & astatis, <3c item dispositionis poenitendum. Videatque ne propeccatis gravibus levissimas poenitentias imponat; ne, si forte peccatisconniveat, alienorum peccatorum particeps efficiatur. Id vero anteoculos habeat, ut satisfactio non sit tantum ad nova? vitae remedium,& infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorumcastigationem.
Quare curet, quantum fieri potest, ut contrarias peccatis poeniten-tias injungatveluti avaris eleemosinas, libidinosis jejunia vel alias car-nis afflictiones, superbis humilitatis officia, desidiosis devotionis studia.Rarius autem vel serius confitentibus, vel in peccata facile recidentibus,utilissimum fuerit consulere, ut laepe, puta semel in mense, vel certisdiebus solemnioribus confiteantur, & si expediat, communicent.
Poe-