T. S M I T H I
relictas collegi: an vero sint cujuspiam bonae fru-gis , aliorum judicium elto. Praeter collationesMedicei codicis cum interpolatis Epistolis , &cum locis a Patribus antiquis , aliisque mediae ae-tatis scriptoribus paffim citatis , ut inde, ubiquippiam dubii suberat , quoquo modo lectio-nem eruere postem , praecipue satagebam sanctis-simi Scriptoris mentem explorare, & sententias,quae explicatione indigere viderentur , facili &dilucida paraphrasi illustrare, in usum nimirumStudiosorum S. Theologiae , qui optima metho-do , post sacras scripturas, legendis primaevae an-tiquitatis Patribus sedulam dant operam. Si sco-pum attigerim, non parum laetabor: sin minus,nova hac via aperta & quasi digito monstrata,aliis, qui hoc argumentum feliciori genio per-tractaturi sint, praeivisse abunde sufficiat.
In hac Sylloge proxime sequuntur Graea AffaMartyrii S. Ignatii ex eodem codice Colbertinoad literam fere expressa, ne quicquam in textutemere mutasse viderer : mendas autem , quaein oculos insiliunt , in notis reservavi corrigen-das. Acta haec milii videntur esse pura & genui-na, nec a quoquam juste sollicitanda, si paucissi-ma, praesertim ea de annis Trajani & nomini-bus Consulum , sub quibus haec gesta fuisse di-cuntur , quae variationem a Librariis, verae isto-rum temporum supputationis omnino ignaris, in-troductam passae sint , excipiamus. Sed hisce li-tibus chronologicis in praeiens non me immisce-bo , quum de anno , quo glorioso hoc agoneconsummatus suerat S. Ignatius, ex dissertationeD. Pearsoni certo constet: de aliis circumstantiis
juxta