Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
JPEG-Download
 

P R AE F A T I O.

juxta Fastorum Consularium normam exploran-dis forsan disserendi opportunior postea dabituroccasio. Nihil autem hinc Actorum xvS-tnia autveritati historicae detrahi aut potest aut debet, dequibus quum in Praefatione fuse egerim , ea cumnausea & taedio Lectoris hic repetere nolo.

Epistolam S. Polycarpi ad Philippenses , cui illegenuinarum S. Ignatii Epistolarum fyllogen subjun-xerat , primus Graece a Petrus Hasioix S. J. exapographo Turriani ad illum a doctissimo Viro ,Jacobo Sirmondo, diligentiffimo ac felicissimo An-tiquitatum Ecclesiasticarum investigatore, trans-misso edidit. Genuina certe Epistola est, & in ma-ximo apud Christianos primorum seculorum pre-tio & honore habita , in quorum solennibus con-ventibus legi solebat, & ex qua Eusebius dicit, in-ter alia, quaedam testimonia ex priori S. Petri Epi-stola desumpta esse, quod legenti abunde consta-bit : nec minus Sanctissimus Martyr in EpistolaS. Clementis Romani ad Corinthios versatus mihi vi-detur, cujus verba quoque fepenumero retinet.Unicum illud exemplar videtur in Christiano or-be adhuc repertum, quo usus estTurrianus, exquo cetera apographa derivantur. Utinam veroilla Graece integra exstitisset! Dolendum enim est,posteriorem partem, quae eundem Auctorem pla-ne habet, ibi deesse : sed interim versione veteriLatina contenti esse debemus , donec perfectumexemplar cura Principum & Episcoporum ex Grae-

a In ilhifirium Ecclesta Orientalium Scriptorum , qui /au-ditate juxta & eruditione primo Chrißi seculo floruerunt£? Apostolis convixerunt, vitis fsf documentis. DuaciM. DC. XXXIII. Tom. I. -.525.

b cia