Buch 
Epistolae Sanctorum Patrum Apostolicorum Clementis, Ignatii & Polycarpi atque duorum posteriorum Martyria : omnia Graece et Latine cum Variorum Annotationibus et Praefatione / Joh. Ludovici Frey
Seite
332
JPEG-Download
 

ZZ 2 SMITHI SHOLIA ET ANNOTT.

fingam Interpretem nostrum in suo codice *$<»]yxuvar re-perisse. Versionen! autem Latinam ad exemplar Gratcum,in quo sensus integer & intellectu facilis est , omninoconformari oportere quis non videt ? Male hanc & alte-ram, quae sequitur, sectionem imaginatus est D. Usserius abIgnatianarum epistolarum collectore fuisse intersertas : quasseries narrationis necessario exigit, & quae procul omni du-bio in originalibus Martyrii Actis exstabant, ut hodie Gratceexstant.

P. i;o. AjL ege cum V. I. »ms, absentes.

Tck (piXon/sa.-, ] Quod vocabulum bis quoque posteaoccurrit. Certissimum est ex variis , iisque malis hujus vo-cis explicationibus , quas fingit Vetus Interpres , occuparehonores , Ut hic , & mox ^<*«5 Ariyitt t?; cLr.a 6 a.ejns (ptAoTi-fttxA , debente finem habere mundi inani gloria , & fimiso-Srraravavsit tS t i piXoTifiiuv , debentibus quiescere gloriationibus ,illum verum istius sensum neutiquam intellexisse. Per halbe0 iAoti fti»f intelligo ludos solennes magno sumptu ac studioä munerum publicorum magistratuumque Candidatis, quiinde gratiam & applausum plebis Romanae captabant, promore exhiberi solitos. Quapropter S- Ignarius a feris militi-bus , jam occupata terra, ad iter maturandum urgebatur,ut Romam, antequam dies isti communis laetitiae &publiciefestivitatis essent elapsuri , perveniret > bestiis nimirum inAmphitheatro juxta sententiam ab ipso Trajano nuper An-tiocniae latam objiciendus. Patet autem ex Kalendario ve-tusto sub imperatore Constantio , filio Constantini Magni,contecto , in quo sola Gentilium solennia recensentur,quod edidit Lambecius in appendice ad IV librum Com-mentariorum de Bibliotheca Vindobonensi, illo ipso die,quo S. Ignarius martyrium passus est, nempe decimo tertioKalendas Januarias, Munus Kandida , i. e. Candidatorum ,celebratum fuisse. Hic enim alter dies , quum prior sextoIdus Decembres haberetur > prostitutus videtur, & qui 1-;-tpctn is sive ß lendi de solennU hic appellatur : in quibus utris-que oi (piAoritiSm;, sive qui publicos honores , in annum pro-xime sequentem obeundos , peterent U ambirent , munerain Circo & Amphitheatro coram populo edebant, in cpiibusgladiatorum pugna & damnatorum ad bestias expolitio ma-xime recensenda videntur. Hac vero eleganter quidem &commodissime horum Actorum Scriptores nuncupant <piAen-ftU 5, que Saturnalibus , aut eorundem , adjecta hac cele-britate auctorum, appendici, Sigittaribus , quorum origi-nem tradit Macrobius üb. I. Saturnal. cap. X. non adeo

bene