Band 
Tomus primus.
Seite
121
JPEG-Download
 

LEIBNITII ET BE^NOULLII, Epist. XXII. I2i

primat medium aequaliter agens, si infinita celeritate agere ponatur; 1696sed & in eo casu» quo revera idem aut circiter idem semper gra- Januar,dus velocitatis imprimitur; non video quomodo inde possit inferri,sine petitione principii, eumdem imprimi gradum virtutis , seu eum-dem in patiente produci effectum; cum non concedam , vires elfevelocitatibus proportionales, imo contrarium milii sit pro demons-trato.

Quas habes de incursu obliquo egregia sunt & prorsus ad sen-sum meum. Imo si in plano aliquo (Fig. 31.) tres sint globi ae- TAE. VI.quales A , B , C & globus A in duos quiescentes B & C simul in-currat , ita ut centra eorum in momento concursus faciant trian-gulum , quod sit rectangulum ad A; demonstro quieturum corpusA in 2 A, corpora autem B & C omnem vim esse receptura ; &quidem itura celeritatibus 2 B 3 B, 2C 3 C, quae sint latera qua-drati , cujus diagonalis sit 1 A 2 A , celeritas ipsius A ante ic-tum. Hinc jam duxi consequentiam, qua rursus constrictus tene-tur Onus. Papinus. Ponamus corpora B & C, in 3B & 3C,parieti immobili Elastico directe occurrentia, repercuti celeritate &itinere, quo venerunt, & redeuntia proinde simul ad iB & iC,ibi rursus simul incurrere in A, loco cujuique resumto ; tum am-bo B & C resument quietem, & corpus A suam celeritatem reci-piet. Hinc porro sequitur , idem futui um, si B & C in quiescensA veniant, ex locis 3 B, 3C, celeritate aliunde accepta., quamab A, aut pariete elastico; nihil enim refert, unde habeant, post-quam semel habent. Ergo aequales globi B & C & sequiveloces , si-mul incurrentes in tertium cuilibet eorum aequalem A , situ cen-trorum faciente triangulum ABC rectangulum in A, quiescent postictum, & totam suam vim in A transferent, eique dabunt celeri-tatem 2 A 1 A, quae sit ad celeritatem ipsorum 3 B 2 B , vel 3 C2 C, ut diagonalis ad latus quadrati. Unde jam habemus simpli-cissime , quod Papinus fieri posse negärat , ut, in concursibus, exmajore massa in minorem tota vis transferretur; quod tamen hiccontingit ex B 4-C in A. Idque in litteris ad Pa pinum scriptisinnui a me repertum per concursum unius cum duobus, non ta-

Torne 1 . Q. men