122
COMMERCIUM EPISTOLICUM,
1696 men exposui; quod videretur mihi inconvertibilis demonstrationi-Januar. ^ Lls quantiscunque.
Sed quoniam Te in nostris castris video , lubenter communica-bo principium meum a priori demonstrandae verae aestimationis vi-rium ; quod mihi in promptu este aliquoties indicavi, nondumtamen hactenus produxi. Tibi autem communicare est frugiferaemaxime terrae commendare granum, ut in magnam plantam fur-gat. Petitur autem ex principiis maxime primis & abstractis, nem-pe notione temporis, spatii, & actionis. Unde etiam patet tan-tum abeste, ut quod aliqui putarunt, negligatur a me debita termporis consideratio, ut potius sit totius aestimationis basis.
Ecce Argumentum.
Actio laciens duplum , tempore simplo , est dupla , virtualiter ,actionis facientis idem duplum tempore duplo; seu percursio duorummilliarium, intra horam, est dupla [ virtualiter] percursionis duo-rum milliarium , intra duas horas.
2°, Actio faciens duplum, tempore duplo , est dupla, formals-ter , actionis facientis simplum tempore simplo; seu percursio duo-rum milliarium, intra duas horas , est dupla, [[formalster, [] per-cursionis unius milliaris, intra unam horam.
3°. Ergo Actio faciens duplum tempore simplo est quadruplaActionis lacientis simplum , tempore simplo ; seu percursio duorummilliarium , intra unam horam est quadrupla percursionius uniusmilliaris,' intra unam horam.
4 0 . Si pro duplo substituissemus triplum , quadruplum, quin-tupium &c. prodiisset actio noncupla , fedecupla, 25pia; & ge-neraliter patet , actiones motrices aequabiles , aequitemporaneas ,aequalium mobilium, esse ut quadrata celeritatum, vel quod idemest , in eodem, vel aequali corpore, vires esse in duplicata ratio-ne celeritatum - Q. E. D.
Hoc argumentum, quo est brevius & petitum ex magis obviis,hoc puto fore inexpectatius, & nonnullos etiam fe fe in eruendoaliquo ejus paralogifmo frustra fatigaturos. Suspicamur enim nosdecipi, quoties brevibus & facilibus argumentis velut circumveni-mur. Nolui tamen illos dignari hac liquida luce veritatis, qui ar-gumenta